Seite:DE CDA 2 251.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


scripturarum testimonio perpetuam capiant firmitatem. Hinc est quod tam presentes scire volumus quam futuros, quod ad instantiam dilecti ministerialis nostri Theoderici de Ztene et maxime ob nostrorum veniam peccatorum de consensu heredum nostrorum proprietatem unius mansi siti in Lyndenowe prope Hoyerstorp cum omni iure et utilitate, prout predictus Theodericus de Ztene ipsum a nobis in feodo tenuit, ecclesie in Dessowe dedimus liberaliter in perpetuo possidendum1. Et hunc mansum fidelis noster Theodericus de Tilberg a sepedicto Theoderico de Ztene in restaurum ecclesie Blomenowe et villarum ad eam spectantium conparavit. In cuius rei testimonium hanc litteram exinde conscriptam nostri iussimus sigilli munimine roborari. Testes vero huius nostre donationis sunt: vir nobilis Everardus de Suseliz, Conradus, Albertus, Fridericus et Otto fratres dicti Slichtingi, Theodericus de Klequiz, Heynricus de Ysenbůrg, Gerwicus de Wetin, Heynricus de Beyerstorp, et quam plures alii, quorum nomina propter tedium obmittuntur.

Acta sunt hec in villa Goniz, anno Domini mo.cco.lxviijo, iiijo Idus Marcii.

Aus dem Original im Haus-und Staatsarchive zu Zerbst: an rothwollenen Fäden angehängt das Bruchstück des Siegels Taf. VI. 1. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 353. - 1. So im Orig.


345.

1268. April 2. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt nimmt das Marienkloster vor Aschersleben in seinen Schutz.

Volradus Dei gratia Halberstadensis episcopus omnibus, ad quos hee littere pervenerint, salutem in Domino. Quamvis omnes nobis commissos benigno favore merito prosequamur, uberiori tamen affectu circa illas movemur ex ratione personas, quas et merito vite et religionis austeritate novimus alias anteire. Notum itaque facimus universis presentis temporis et futuri, quod nos dilectarum nobis in Christo …1 abbatisse et conventus sanctimonialium ordinis Cisterciensis in Ascharia pia devotione moti tam ipsas quam earum possessiones sub nostram protectionem recipimus specialem, sub interminatione anathematis necnon extremi iudicii districtius inhibentes, ne quis ipsas in personis suis seu possessionibus, quas nunc habent vel habiture sunt, audeat molestare, quod si quis ausu temerario presumpserit, indignationem omnipotentis Dei necnon ultionem canonicam se noverit incurrisse. Concedimus etiam eisdem …1 abbatisse et conventui, quod eos, qui apud cenobium ipsarum sepeliri voluerint et hoc in vita elegerint, ad ecclesiasticam recipiant sepulturam, salva iusticia illarum ecclesiarum, de quibus mortuorum corpora assumuntur. Prefatum etiam conventum cum fratribus et sororibus suis seu quibuscumque perpetuo professis ibidem ad nostram et …1 prepositi sui obedientiam recipimus specialem, ipsos a iure plebani penitus eximentes. In cuius rei testimonium hanc litteram nostro sigillo fecimus communiri. Datum Halberstat, anno Domini m.cc.lxviijo, iiij Nonas Aprilis.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers. - 1. Im Orig. ist der Platz für die Namen mit Punkten bezeichnet.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 251. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_251.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)