Seite:DE CDA 2 277.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


383.

1270. Im Rathhause zu Ditfurt. Die Grafen Ulrich, Heinrich und Albrecht von Regenstein bezeugen, dass die Gebrüder Johann und Konrad von Hoim verschiedene Güter zu Wehrstedt dem Bonifaciusstifte zu Halberstadt verkauft haben, und verzichten ihrerseits auf alle aus der Grafschaft fliessenden etwaigen Rechte daran.

Olricus, Henricus, Albertus Dei gratia comites de Regensten omnibus in perpetuum. Cum labilis hominum existat memoria, non ab re fidelium gesta per scripturas publica recipiunt munimenta. Eapropter notum esse volumus omnibus presentes litteras audituris, quod Johannes et Conradus fratres dicti de Hoyem de consensu et voluntate heredum suorum, scilicet Heydenrici, Bartholomei de Hoyem et Adelheydis uxoris Conradi de Bec1 et heredum omnium predictorum, tres mansos et quatuor iugera et dimidium, que dicuntur overlant, pratum trium virgarum cum tribus areis in campis et in villa Wirstede sitos, que ipsorum fuit proprietas, ecclesie beati Bonifacii in Halberstat vendiderunt et eadem bona de nostro consensu et heredum nostrorum coram nobis in iudicio, quod greveding2 vulgariter appellator, dicti fratres de consensu predictorum heredum prefate ecclesie sancti Bonifacii liberaliter contulerunt perpetuo possidenda a iugo advocacie penitus absoluta. Nos quoque quicquid iuris racione comicie in hiis bonis nunc et in posterum nobis vel nostris heredibus poterit pertinere, memorate ecclesie sancti Bonifacii de pleno consensu eorundem heredum cum omni utilitate ac iure pure et simpliciter contulimus possidendum. Huius rei testes sunt: Fredericus de Schowen, Gevehardus de Slaghe, Bertoldus Boz, Theodericus de Romesleve, Bartoldus frater suus, Herbordus de Wichhusen, Theodericus de Diggelstede, Johannes de Ammensleve, Ludolfus de Dithforde milites; Henricus de Odorp, Conradus de Bec, Wernerus monetarius, et alii quam plures. Ut autem premissa omnia robur obtineant perpetue firmitatis, presentem paginam inde conscriptam sepedicte ecclesie sancti Bonifacii Halberstadensi erogavimus sigillorum nostrorum patrocinio communitam3. Actum et datum in theatro Dithforde, anno gracie mo.cco.lxxo.

Aus dem Copialbuche des S. Bonifaciusstiftes zu Halberstadt im Besitz des dortigen Domgymnasiums. - 1. Mspt: Rec. - 2. Mspt: grevedig. - 3. Mspt: communitum.


384.

1271. Januar 8. Magdeburg. Erzbischof Konrad II von Magdeburg verleihet an Richard von Alsleben gegen Einkünfte in Bründel eine Curie zu Magdeburg.

In nomine Domini amen. Conradus Dei gratia Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus imperpetuum. Circa fideles et obsequiosos nobis homines curam paterne sollicitudinis exercentes beneplacito eorum et usui damus sic operam, ut sanctam non negligamus ecclesiam matrem nostram. Eapropter recognoscimus et tenore presentium

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 277. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_277.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)