Seite:DE CDA 2 297.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


a quibus etiam unde dicatur eisdem, quod nulle elemosine et oblationes, quas prenominatis diebus dederint vel obtulerint sororibus, potuerint eos a debito, quod sue tenentur parrochie, liberare. Insuper in prefatis diebus hora, qua tenentur homines esse in parrochia, nulla predicatio fiat apud sorores. In quatuor autem festis beate virginis et in festo dedicationis ecclesie eius per totum diem nulla in claustro sororum predicatio habeatur. Aliis autem diebus dominicis et festivis post missam parrochie popularem in loco sororum ante prandium et post libere poterit predicari. Preterea in quatuor festivitatibus virginis gloriose non petatur in ecclesia vel cymiterio sive stationibus canonicorum cum tabula sororum, sed in sua ecclesia possunt petere et mensam cum reliquiis exponere et indulgencias, si quas habent, sine sollempnitate poterunt intimare. Ad hec eciam modis omnibus caveatur, ne sepedicte sorores beatam virginem sibi eligant in patronam vel ecclesiam vel altare faciant dedicari vel aliam sollempnitatem specialem indicant in quatuor dictis festis et in die dedicationis ecclesie supradicte. Similiter econverso in festivitatibus, que fuerint eisdem sororibus speciales, ipsi canonici consecrationes ecclesie vel altaris non faciant nec alias sollempnitates indicant sed in sua ecclesia petant et reliquias exponant ac sine sollempnitate suas indicant indulgentias, sicut placet. Et quia hec ordinatio de bona voluntate partium emanavit pariter et assensu, nos cupientes eam inviolabiliter in perpetuum observari presentem litteram sigilli nostri appensione duximus roborandam.

Datum anno Domini mo.cc.lxxoijo, ixo Kalendas Decembris.

Aus dem Original, welches hie und da abgerieben ist, im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das Siegel hat an rothen und gelben Seidenfäden angehangen, ist aber verschwunden. - Die abgeriebenen Stellen durch Cursivdruck gekennzeichnet.


411.

1273. Februar 26. Eisleben. Graf Burchard von Mansfeld überlässt[WS 1] dem Kloster Hecklingen eine Hufe Landes zu Klein-Schierstedt.

Burchardus Dei gratia comes de Mannesvelt universis presentibus et futuris in perpetuum. Opus pietatis summopere procul dubio exercetur, cum personis Deo dicatis, ut Domino eo liberius deserviant, in temporalibus subvenitur. Notum igitur esse volumus omnibus Christi fidelibus tam presentis temporis quam futuri, quod nos ad petitionem et instantiam domini Wichmanni de Mokrene, qui nobis familiaritate et amicicia est coniunctus, unum mansum proprietatis nostre situm in Luttiken Schyrstede cum consensu filii nostri et heredum nostrorum dedimus ecclesie in Hekelinge cum omnibus, que ad mansum pertinent, a personis dicte ecclesie libere et quiete perpetuo possidendum. In restaurum huius mansi dictus miles Wichmannus nobis alium mansum situm Volcmeriz, quem a domino Nuenburgensis ecclesie episcopo in feodo tenuit, resignavit, quod nos recognoscimus et presenti littera protestamur. Et ne istud modernis vel posteris in oblivionem deveniat quoquo modo, presentem paginam memorate ecclesie in Hekelinge dedimus sigillo nostro et sigillo domini Wichmanni militis de Mokrene roboratam. Actum Ysleve, presentibus et in testimonium evocatis domino Wichmanno de Mokrene

Anmerkungen (Wikisource)

  1. Vorlage: üherlässt
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 297. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_297.jpg&oldid=- (Version vom 2.3.2018)