Seite:DE CDA 2 298.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et filio suo Wichmanno et domino Heinrico dicto Stoz et domino Heinrico dicto Cekeritz militibus, et aliis quam pluribus fide dignis.

Datum ibidem, anno Domini mo.cco.lxxiijo, iiijo Kalendas Marcii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: von dem Siegel des Ausstellers ist nur noch ein Bruchstück vorhanden, dagegen ist dasjenige Wichmanns von Mukrene völlig unversehrt: beide hängen an Pergamentstreifen.


412.

1273. März 30. Gribow. Graf Siegfried I von Anhalt bewidmet das Marienstift zu Halberstadt mit 2½ Hufen Landes zu Winningen.

Nos Dei gratia comes Sifridus de Anehalt omnibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Quia ea, que fiunt in tempore, ut inconvulsa valeant permanere, necesse habent per scripture caucionem ad futurorum noticiam pervenire, notum esse cupimus tam presentibus quam futuris, quod nos de consensu omnium heredum nostrorum pro salute anime nostre ac liberorum nostrorum duos mansos et dimidium sitos in Winninge cum omnibus attinentiis, quos dominus Thidericus de Ascharia a nobis tenuit in pheodo, ecclesie sancte Marie in Halberstat et canonicis ibidem donavimus cum omni iure et proprietate, que nobis ibidem conpetere videbantur, perpetuo possidendos. Quod ne in dubium possit cuiquam in posterum devenire, presens scriptum sigilli nostri duximus munimine consignare. Huius rei testes sunt: Lodewicus de Wanzleve canonicus sancte Marie Halberstadensis, Thidericus notarius noster, Henricus capellanus noster; Borchardus et Conradus de Zbrone, Thidericus de Ascharia milites, et alii quam plures fide digni.

Datum in Gribowe, anno Domini millesimo cco.lxxiijo, tercio Kalendas Aprilis.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an gelbseidenen Fäden hängenden, trefflich erhaltenen Siegel des Ausstellers (Taf. VI. 1).


413.

1273. April 4 (3). Ascharien. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien bestätigen ihres Oheims Siegfried von Anhalt Schenkung von 2½ Hufen Landes zu Winningen an das Marienstift zu Halberstadt.

Nos Otto et Heinricus Dei gratia comites Ascharie et principes in Anehalt notum esse cupimus universis Christi fidelibus presentibus et futuris, quod gratam et ratam habemus donationem proprietatis duorum mansorum cum dimidio et arearum ad ipsos mansos pertinentium in villa Winninge, quam dilectus patruus noster Siffridus illustris comes dictus de Anehalt canonicis et ecclesie beate Marie in Halberstat dedit libere ac cum pleno iure perpetuo possidendam1. Ne autem hec donatio a nobis aut a successoribus nostris in posterum valeat retractari, presentem paginam sigillo nostro duximus roborandam.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 298. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_298.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)