Seite:DE CDA 2 327.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


supplicationibus inclinati premissa universa et singula, prout superius sunt expressa, in singulis suis articulis ex benignitate regia liberaliter approbamus, confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre approbationis et confirmationis infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui facere forte presumpserit, gravem nostre indignationis offensam noverit incursurum. In quorum omnium testimonium et perpetui roboris firmamentum presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo duximus communiri. Testes vero huius concessionis, confirmationis, approbationis et gracie nostre sunt isti: incliti Lůdewicus comes palatinus Reni dux Bawarie, Johannes et Albertus Saxonie, Angarie et Westfalie duces et burgravii in Magdeburch, principes nostri karissimi; nobiles viri Theodericus comes de Honstein, Fridericus burgravius in Nůrenberch, honorabilis frater Gerhardus de Hirzeberch magister domus Theutonice per Alamanniam, Reinhardus de Hagenoya, et quam plures alii probi viri.

Datum apud Magunciam, ix Kalendas Aprilis, indictione tercia, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, regni vero nostri anno secundo. Signum domini Rudolfi Romanorum regis invictissimi. (L. M.)

Aus dem in der unteren Hälfte etwas beschädigten Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das angehängt gewesene Siegel verschwunden. Erwähnt: Böhmer regg. Rudolphi no. 164. - 1. Im Orig. ist der Platz für den Namen nur durch Punkte bezeichnet. - 2. Hier ist die no. 372 wörtlich eingerückt.


454.

1275. April 18. Brandenburg. Bischof Heinrich I von Brandenburg ladet zu der auf den 9. Juni bestimmten Einweihung der Marienkirche zu Coswig ein.

Henricus Dei gratia Brandeburgensis episcopus prepositis, archydiaconis, decanis, plebanis, fratribus maioribus et minoribus ac universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui neminem vult perire. Loca ad honorem virginis Marie exstructa piissima sunt et a Christi fidelibus devocione veneranda, ut, dum Dei honoramus genitricem, ipsa nos amabiles Deo reddat et eius nobis quodammodo vendicantes patrocinium, quod merita nostra non optinent, eius mereamur intercessionibus optinere. Notum igitur esse volumus singulis et universis, quod nos ecclesiam conventualem in Cozswic ad honorem sancte et intemerate virginis Dei genitricis Marie fundatam, hoc operante nobis gratia spiritus septiformis, in dominica proxima post festum Pentecostes proponimus dedicare. Ideoque quoslibet sancte fidei professores ad zelum fidei et ad opera karitatis allicere cupientes devocionem vestram monemus, rogamus et exortamur in Domino Jhesu Christo, quatinus divine remuneracionis intuitu nostreque peticionis interventu diem dedicacionis dicte ecclesie Cozswic plebi vobis credite fideliter indicatis, ut a virgine gloriosa retribucionem condignam recipiatis et a nobis possitis quam plurimum commendari. Larga enim ibidem sacrosancti Romani summi pontificis plurimorumque cardinalium ac venerabilis patris domini archyepiscopi Magdeburgensis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 327. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_327.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)