Seite:DE CDA 2 338.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


467.
A.

1275. Gernrode. Die Pröpstin und die übrigen Stiftsdamen von Gernrode berichten dem Papste über die von ihnen vorgenommene Wahl einer Braunschweigischen Prinzessin (Mechtild) zu ihrer Aebtissin und bitten diese Wahl zu bestätigen.

Sanctissimo patri ac domino sacrosancte Romane sedis summo pontifici Gregorio1 preposita, …1 decana totumque capitulum canonicarum in Gerenrod ecclesie secularis Romane sedi immediate subiecte devota pedum oscula beatorum. In primis, pater sancte, cum luctu et merore vestre clementie intimamus, quod ecclesia nostra, immo vestra, in qua secundum primariam institutionem sunt prebende viginti quatuor dominarum, per molestias malorum hominum ad eum statum noscitur devenisse, quod paucissime persone manent ibidem divinum officium exequentes, quibus etiam prebende, quibus sustentari debent, vix per anni partem tertiam ministrantur. Et ecce orta est nova turbatio in eadem, que urgente stimulo conscience subticeri non potest, ex eo videlicet, quod, cum Gertrudis1 abbatissa nostra absens quadam nocte nobis ignorantibus universe carnis debitum exsolvisset, clericus eius ipso noctis tempore ad nos veniens fallaciter nunciavit, quod abbatissa abbatiam resignasset peteretque et consuleret bona fide, quod incontinenti ad electionem abbatisse procederemus, alioquin in crastinum essemus contra voluntatem nostram aliquam habiture. Et sic nos femine iuris ignare, verbis illius clerici ac aliis persuasionibus circumvente, forma debita pretermissa nec vocatis canonicabus in Vrose ecclesie secularis, que electionibus nostris debent de iure et consuetudine interesse, in quodam stupore unam ex nobis elegimus scienter inabilem et indignam. Cuius electionis decretum quamvis invalidum, cum electio non valuerit, iam est, ut credimus, vestro conspectui presentatum. Postmodum videntes tamen enormiter nos errasse et ecclesiam nostram tam in spiritualibus quam in temporalibus omni solatio destitutam, quandam illustrem dominam, sororem illustris ducis Bruneswicensis, in canonicam elegimus, ut saltem in tempore isto malo nobis ob eius reverentiam parceretur. Quo facto canonice in Vrose se contemptas reputantes, habentes nichilominus oppositiones validas in personam electam, eandem illustrem dominam in abbatissam elegerunt et, cum ad ecclesiam nostram matricem induceretur in corporalem possesionem ab eis, ut tamquam rite et concorditer electa in spiritualibus et temporalibus amministraret, nos intelligentes electionem primam penitus nullam esse, coram eis et cum eis eandem dominam elegimus in abbatissam ecclesie utriusque, quod ille gratum et ratum tenentes facte fuimus in hoc negotio unanimes et concordes. Quapropter errorem nostrum humiliter confitentes omni devotione, qua possumus, supplicamus, quatenus propter amorem sanguinis Jhesu Christi et matris eius virginis gloriose electam nostram dignemini confirmare, certissime scientes, quod ecclesias et nostram et aliam inpossibile est ad statum debitum reformari nisi per manum abbatisse validam et potentem, que preter istam non potest in terre nostre finibus inveniri, que similiter tales habeat propinquos, qui propter Deum et eius dilectionem se iniuriis tyrannorum constanter opponant. Datum Gerenrod, anno Domini mo.cco.lxxo quinto.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 338. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_338.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)