Seite:DE CDA 2 355.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et heredum suorum donavit ecclesie beate Marie virginis in Halberstat perpetuo possidendum. Preterea idem Thidericus1 miles et Hannes filius ipsius se obligaverunt ecclesie memorate, quod, cum pueri supradicti, qui sunt minores annis, ad legitimam etatem venerint, hanc donacionem ratam habebunt, et quicumque ipsam ecclesiam super ea impetere seu impedire voluerint, eam eximant, prout ius exigit, et absolvant. Huius rei testes sunt: Johannes et Arnoldus de Monte, Rodolfus de Winninge, Olricus marscalcus et dominus Bors milites, schabini vero Fridericus de Tortim miles et Albertus Schrape, insuper Thidericus de Vrose, Thidericus de Wederstide advocatus noster in Wegenleve, et alii quam plures fide digni. Ut autem premissa omnia irrefragabiliter observentur, presentem cedulam inde conscriptam sigilli nostri patrocinio fecimus communiri.

Actum et datum Ballenstide, anno gratie mo.cco.lxxvjo, quinto Idus Novembrum.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an grünen Seidenfäden anhängenden, wohlerhaltenen Reitersiegel des Ausstellers (Taf. II. 2). - 1. Orig. nur: Th.


492.

1277. Januar 13. Magdeburg. Bischof Heinrich I von Brandenburg gründet im Beisein des Coswiger Canonicus Hildebrand bei dem Brandenburger Domcapitel einige Seelenmessen.

--- adhibitis nichilominus testibus idoneis, quorum nomina sunt hec: Lambertus et Petrus prepositi Brandenburgenses, Johannes prior dictus Grobbo, Theodericus plebanus veteris civitatis, Ludowicus viceprepositus in Berlin, Hildebrandus canonicus Cozwicensis, magister Walterus plebanus in Segesere, Sifridus curie nostre cappellanus, Hildebrandus curie nostre notarius, et alii quam plures.

Actum et datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxvij, Idus Januarii, pontificatus nostri anno xiij.

Aus dem Brandenburger Copialbuche im dortigen Domarchive vollständig gedr: Riedel cod. dipl. Brand. I. 7. 245-246.


493.

1277. April 25. Barby. Abrecht Edler von Barby genehmigt in einem Briefe an die Aebtissin Bertradis zu Quedlinburg die Vertauschung der alten Kirchen-Dos zu Nienburg gegen zwei Hofstätten bei dem dortigen Kirchhofe.

Venerabili principi domine sue Bertradi1 abbatisse in Quidelingheburhc Albertus nobilis de Barboye tam paratum quam debitum in omnibus obsequium. Que geruntur in tempore ne simul labantur cum lapsu temporis, poni solent in lingua testium vel scripture memoria perhennari. Notum sit omnibus presentem paginam intuentibus, quod nos ad instantiam domini Symonis in Nyenborch plebani, nobis et nostris specialiter dilecti,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 355. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_355.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)