Seite:DE CDA 2 363.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


quod omnis dissensio, que inter ecclesiam sanctimonialium in Meringe ex parte una et Heinricum militem ibidem manentem ex parte altera versabatur pro quodam molendino ab ipso milite iniuste posito, penitus est sopita et abolita mediante discretorum virorum consilio, videlicet domini prepositi ecclesie beati Johannis penes Halberstat et domini Heinrici plebani in nova civitate Quedelingeburc, militum domini Theoderici de Hekelinge, domini Heleberti de Wilsleve, Conradi famuli dicti de Strazberch, quorum iudicio de nostro consensu et voluntate partium utraque causa stetit. Forma autem compositionis eorum hec est, quod dominus Heinricus predictus miles de Meringe molendinum, de quo dissensio fuit, in dominica Invocavit proximo ventura debet funditus destruxisse et aquam, quam abduxerat, solito meatui reformasse plenarie et perfecte. Potest tamen idem miles molendinum illud curie sue contiguum facere, si volt, et aquas ob firmamentum curie sue in suis fossatis retinere, dummodo in detrimentum eiusdem ecclesie fideli cautela adhibita eas erumpere non permittat. Si vero eadem ecclesia in alio loco sibi pertinente procedente tempore molendinum construxerit et ad usus perduxerit, iam dictus miles molendinum suum secundario destruet penitus nec amplius reformabit, nisi de eiusdem ecclesie consensu fecerit et favore. Quecumque etiam predictarum partium hanc compositionem aliquo dissensionis scrupulo violaverit, rationabiliter convicta dabit parti alteri decem marcas, ut prediximus compositionis ordine permanente. Nos etiam Volradus episcopus et Otto princeps in Anehalt in huius compositionis evidens testimonium litteras nostras utrique parti dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Testes sunt: milites Heinricus de Welpesleve, Fritso de Tselinge, Albertus famulus dictus Scrape, cives Heinricus Arbeit, duo viri dicti Vinken, et quam plures fide digni.

Actum et datum Ascharie, anno gratie mo.cco.lxxviiijo, in die sancti Michaelis archangeli.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln des Bischofs Volrad und des Grafen Otto (Taf. II. 2), beide stark beschädigt.


506.

1279. Die Aebtissin Bertradis von Quedlinburg und der dortige Klosterconvent über das Jahresgedächtniss der weiland Canonissin Bertradis von Runeke, wozu letztere eine halbe Hufe Landes zu Mehringen gewidmet hat.

In nomine Domini amen. Bertradis1 Dei gratia abbatissa, Gertrudis preposita, Adelheidis decana totusque conventus ecclesie Quidelingeburgensis omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Ea, que ad divini cultus aucmentum et ad animarum remedia provide statuuntur, non solum presentium decet custodiri favore, verum etiam scriptis sunt declaranda notitie posterorum, ut opera pietatis memorie fortius imprimantur et benefactoribus ad salutem efficacius suffragentur. Ad noticiam igitur universorum Christi fidelium cupimus pervenire, quod domina Bertradis dicta de Runeke, nostra quondam canonica felicis et pie memorie, nostre utilitati sueque saluti providens in futurum, de manso dimidio sito in Meringe, quem quadam summa pecunie comparavit, solvente tres modios forenses tritici et tres siliginis nostro consensu suum testamentum tal iter ordinavit,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 363. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_363.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)