Seite:DE CDA 2 370.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


515.

1280. Juli 29. Coswig. Graf Siegfried I von Anhalt und dessen Sohn Albrecht über die Bewidmung des Frauenklosters zu Coswig mit verschiedenen Gütern.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Sifridus Dei gratia comes de Anhalt et Albertus filius eius omnibus in perpetuum. Ne ea, que a nobis rite et rationabiliter aguntur, tollat oblivio, placuit ipsa scripture testimonio commendari. Recognoscimus igitur et tenore presentium protestamur, quod nos divine remunerationis respectu permoti de consensu heredum nostrorum proprietates subscriptas donavimus cenobio sororum sito in oppido nostro Cozwic, in quo filias nostras locatas deputavimus obsequio summi regis. Quarum proprietatum descriptiones et nomina extant ista: ius videlicet patronatus in ecclesia Wolkeniz, molendinum ad orientem oppidi dicti Cozwic, molendinum ad austrum eiusdem et silva Crupiz et villa Walistorp cum omni iure suo, illis bonis, que a nobis ibidem in feodo tenentur, exceptis; item villam Dubene cum iure patronatus ecclesie et duas marchias adiacentes Gotule et Plavniz cum omnibus pertinentibus, lignis videlicet, pascuis et pratis et censu Magdeburgensium denariorum. Item bona, que in villis dictis in feodo tenentur a nobis, si contingat ab illis, qui in presenti ea habent, transire emptionis titulo ad sorores, simili modo donamus et volumus perpetuo possideri, ordinantes et statuentes, ut absque omni contradictione et scrupulo predicti cenobii sorores tam presentis temporis quam futuri perpetuo proprietates possideant memoratas. Acta sunt hec presentibus viris religiosis fratribus predicatoribus Frederico priore Magdeburgensi, Wolverammo priore Halverstadensi, fratre Henrico, fratre Roperto; militibus fratribus dominis Frederico et Ottone Schlichtig, item fratribus militibus Hermanno et Ebelone de Clepz, Henrico de Ysenburch, Bernardo de Wolve, Hermanno marscalco, Friderico Schlichtig iuniore, Conrado Copaz, Bethemanno de Attensleve, Conrado advocato et Thiderico de Snetling et Theoderico huius littere notario, et pluribus aliis fide dignis. Ut autem hec nostra donatio fide subnixa intueri volentibus liqueat in futurum, ipsam annotari presentibus facientes sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam.

Datum Cozwic, anno Domini millesimo cco.lxxxo, iiijo Kalendas Augusti, indictione octava.

Aus dem schön geschriebenen, mit einigen farbigen Initialen versierten Originale im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, welchem an grünen und rothen Seidenfäden die wohlerhaltenen Helmsiegel der beiden Aussteller (Taf. VI. 1 und 3.) anhängen. Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 319 (ohne die Zeugen).


516.

1280. September 6. Busso (Burchard) von Barby verkauft mit Einwilligung seiner Brüder Heinrich und Walter dem Nonnenkloster in Ankun das Dorf Weiden.

In nomine Domini amen. Quoniam omnium hominum facta per diuturnam successionem temporis evanescunt, utili cautela conpertum est et necessarie procuratum, ut

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 370. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_370.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)