Seite:DE CDA 2 384.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


transeant, solent scripturarum testimonio memorie hominum commendari. Noverint igitur universi, quod strennuus miles dominus Lodewicus de Nendorp, pincerna de Bruneswic, ius suum, quod in decima Minoris Schepenstede habuit, strennuo militi domino Baldewino de Weneden vendidit legitimo precio mediante, qui ad voluntatem iam dicti domini Baldewini1 in manus nostras eandem decimam resignavit. Idem vero dominus Baldewinus1 ad nostram accedens presentiam a nobis obtinuit, ut et nos nostro renunctiaremus iuri, quod in prefata decima habuimus, proprietatem ville sue Lawerdesbutle nobis restituens in restaurum. Nos igitur sepe dictam decimam habentes in manibus nostris a prenotatis militibus dominis Lodewico2 et Baldewino1 liberam et solutam de consensu omnium, quorum interest consentire, in manus venerabilis domini nostri Volradi Halberstadensis ecclesie episcopi, a quo eam iure feudali tenuimus, ipsam resignavimus, qui ius proprietatis ipsius de consensu capituli sui iam dudum contulerat monasterio de Riddageshusen, sicut in litteris sue ecclesie evidentius est expressum. In huius rei testimonium presentem paginam conscribi fecimus et nostri sigilli munimine communiri. Testes sunt: comes Conradus de Werningerod, Olricus marscalcus noster, Arnoldus de Monte, Arnoldus Stamere maior, Tilo de Wederstede, Olricus de Weverlinge, Johannes Lenkener milites, et alii quam plures fide digni. Datum Wegenleve, anno Domini mo.cco.lxxxij, xj Kalendas Julii.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: das angehängt gewesene Siegel abgefallen. - 1. Im Orig. nur: B. - 2. Im Orig. nur: L. - Vergl. no. 550 und 551.


537.

1282. August 8. Die Gebrüder Heinrich, Arnold und Johann von Erichsberg bewidmen zu ihrer Eltern und ihrer eigenen Gedächtnissfeier in Wegeleben vor dem Grafen Otto I von Anhalt das Kloster Hedersleben mit einer in des genannten Otto Grafschaft gelegenen Hufe Landes zu Brunsdorf.

Universis hanc litteram audituris Hinricus ordinis cruciferorum domus Teutonice, Arnoldus, Johannes fratres dicti de Erixberge obsequium benevolum et paratum. Si secundum evangelium proximus proximum tenetur diligere1, quanto magis filii parentes, de quorum corporibus in esse prodierunt. Hinc est quod ratione dilectionis, quam iure naturali et divino parentibus exhibemus, pro parentum nostrorum animabus claustro in Hedesleve religiosarum ordinis Cisterciensis unum mansum proprietatis situm in Bronstorp de hereditate paterna donavimus sub hac forma, videlicet quod de censu eiusdem mansi a prefatis religiosis fiant Domino servitia, unum in prima feria post epiphaniam, aliud in feria sequenti festum beati Bartholomei, et tunc dictorum parentum nostrorum memoria2, cum vigiliis et missis peragetur, quam memoriam prefato tempore et nostri memoriam tempore, quo decedemus, inviolabiliter petimus observari. Prefatam vero donationem cum uno heredum nostrorum nomine Alberto fecimus in Wegeleve coram comite Ottone et principe in Anhalt, in cuius comitia dictus mansus est situs, qui hanc eandem donationem sua ratificavit littera sigillata presentibus militibus ac viris strennuis, scilicet domino Theoderico de Wederstede, domino Frederico de Thurthun, domino Betemanno

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 384. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_384.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)