Seite:DE CDA 2 394.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


552.

1283. Mai 26. Halberstadt in der Peterscapelle. Graf Otto I von Ascharien überlässt zugleich mit seinem Bruder, dem Magdeburger Domherrn Heinrich, zwei ihnen aufgelassene Hufen Landes zu Alickendorf und Hohndorf dem Stifte S. Bonifacii zu Halberstadt.

In nomine Domini amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et1 de Anehalt omnibus in perpetuum. Facta hominum permanent forciora, si scripture testimonio solidantur. Proinde notum esse volumus universis presentis temporis et futuri, quod, cum Henricus et Johannes fratres, filii Heidenrici bone memorie quondam dicti de Wiboge, duos mansos sitos in campis villarum Alikendorp et Hondorp ante pontem Ghermersleve cum quibusdam areis et pratis ibidem ab advocacia liberos et exemptos tenerent a nobis titulo feodali, magister Conradus de Aldendorp, canonicus ecclesie sancti Bonifacii Halberstadensis, eosdem fratres prece et precio induxit, quod ipsi nobis dictos mansos libere resignarunt. Nobis igitur eosdem mansos cum areis et pratis per huiusmodi resignacionem in nostris manibus tenentibus liberos et vacantes, dilectus frater noster Henricus canonicus Magdeburgensis ipsos cum sua proprietate, que sibi et nobis communis erat, de nostro consensu et mandato donavit iam dicte ecclesie sancti Bonifacii perpetualiter possidendos, similiter prata et areas antedictas. Promisimus eciam nos ac Arnoldus et Johannes dicti de Bergge et Olricus marscalcus noster, milites, Arnoldo decano, Alexandro dicto de Magdeburch et prefato Conrado2, canonicis ecclesie memorate, quod, si dictus Conradus2 procedente tempore investigaret vel ad eius noticiam perveniret, quod proprietas predictorum bonorum ad nos et ad fratrem nostrum minime spectasset, nos et frater noster prelibato Conrado2 vel ecclesie supradicte restituemus sexaginta marcas nigri argenti, prout valebant, cum huiusmodi donacio facta fuit. Acta sunt hec in capella sancti Petri Halberstad a dicto fratre nostro, nobis mandantibus et consencientibus, anno Domini mo.cco.lxxxoiijo, vij Kalendas Junii, presentibus venerabili patre domino Volrado Halberstadensi episcopo, Alberto thesaurario Halberstadensi, nobilibus Wernero de Hademersleve, Borchardo et Alberto de Barboye, Wernero de Scherenbeke, militibus Arnoldo Stamere, Henrico Leone, Frederico de Tortun, et aliis quam pluribus clericis et laicis fide dignis. Ut autem hec donacio firma iugiter perseveret, presentem paginam inde conscriptam nostri dictique fratris nostri sigillorum appensione fecimus roborari.

Aus dem Copialbuche des Stiftes S. Bonifacii zu Halberstadt in der dortigen Gymnasialbibliothek. - 1. Fehlt im Mspt. - 2. Mspt nur: C.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 394. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_394.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)