Seite:DE CDA 2 399.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


559.

1283. December 22. Ascharien. Die Aebtissin Mechtild von Gernrode und Frose und ihr Capitel zu Frose befreien die Bauern zu Frose und Nachterstedt von dem grössten Theile ihrer vogteilichen Abgaben und Dienste.

Mechhildis Dei gratia Gerenrodensis et Vrosensis ecclesiarum abbatissa, Elyzabet preposita, Juliana decana totumque capitulum dominarum dominorumque secularis ecclesie in Vrose omnibus presens scriptum audituris salutem in vero salutari. Ne id, quod a nobis agitur, malorum versuciis depravetur, expedit, ut facta rationabilia script is et testibus muniantur. Sciant igitur tam posteri quam presentes, quod nos de communi consensu capituli nostri in Vrose una pro civibus et cum civibus de Vrose et Nachterstede Erico advocato lxxa marcas Stendalensis argenti dedimus tali pacto, quod cives dictarum villarum erunt sine exactione, petitione et iugo quolibet servitutis, proviso tamen, quod dicto advocato dabitur annis singulis de manso quolibet unus ferto argenti, cuius valor tunc communis fuerit et dativus, duabus eciam vicibus sibi servient annis singulis, ita tamen, quod in die huius servicii cives supradicti possint attingere domos suas. Ferto etiam supradictus in Pentecosten dabitur, nec erunt ei aliquo amplius obligati exceptis hiis, que ad forum contentiosum suo iudicio videntur rationabiliter pertinere. Dictam etiam advocatiam ei dimittere non licebit nisi causa necessitatis legitima exigente. Tunc eandem venalem nostre ecclesie primitus exibebit. Quam si dicta ecclesia redimere non valuerit, sine consilio abbatisse ac capituli non dimittet nisi ad manus alicuius, per quem ecclesia non sustineat indebite aliquod dampnum vel preiudicium vel gravamen. Officia nostra et electio eorundem in nobis erunt, et hoc dictus advocatus desinet impedire. Ut igitur hec et alia hic descripta firmius observentur, supradictus Ericus se rata per omnia habiturum promisit venerabili domine abbatisse Mechhildi data fide totique capitulo Vrosensi illustribusque principibus Ottoni et Henrico comitibus de Anehalt et eis fidem prestitit corporalem. Insuper dominus Henningus senior et dominus Iwanus milites de Monte compromiserunt fide eciam data manualiter personis et principibus supra dictis, quod ad hec omnia observanda velint et debeant ipsum exhortari, inducere ac monere tota diligentia, quantum possint; si vero Ericus, quod absit, hec violaverit, extunc ipsum consilio suo et auxilio tamquam violatorem fidei derelinquent. Ad maiorem huius facti evidentiam presens scriptum nostro nostreque ecclesie Vrosensis illustriumque principum iam dictorum militumque prenominatorum et sepedicti advocati sigillis fecimus roborari. Testes huius rei sunt, quorum sigilla sunt apposita, principales; insuper dominus Hermannus, dominus Ludegerus, dominus Albertus, dominus Henricus, item dominus Henricus, dominus Johannes canonici Vrosenses; dominus Olricus marscalcus, dominus Conemundus, dominus Helmbertus milites, Arnoldus advocatus, et quam plures alii clerici et laici fide digni.

Actum et datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxoiijo. xj Kalendas Januarii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: sämmtliche in der Urk. erwähnte Siegel hängen derselben unverletzt an Pergamentstreifen an, nur dasjenige des Fürsten Otto I von Anhalt (Taf. II. 2) ist unbedeutend beschädigt; dasjenige des Vogtes Erich zeigt die Legende: S. Erici de Gatersleve - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt VII. 373-374 und access. 50; Origg. Guelf. IV. 226-227.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 399. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_399.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)