Seite:DE CDA 2 416.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Ascharie et princeps in Anehalt omnibus audituris presencia seu visuris volumus esse notum, quod nos donacionem factam a karissimo fratre nostro domino Hinrico Magdeburgensis ecclesie canonico proprietatis unius mansi, videlicet siti in campo Winninghe, ecclesie sancti Servacii in Quedeligheburch gratam et ratam tenentes favorem nostrum omnimode aspiramus. Ut autem iam dicta fratris nostri donacio et ratihabicio per nos facta in perpetuum maneat inconvulsa et ne in posterum questio valeat contraria suboriri, presentem litteram inde confectam sigilli nostri munimine roboratam dedimus ad cautelam. Testes vero dicte donationis et ratihabicionis sunt inferius annotati: comes Hinricus de Blankenborg, dominus Johannes et Arnoldus de Monte, dominus Ulricus1 marscalcus, dominus Thilo2 de Wedherstede, dominus Arnoldus3 dictus Stamere, dominus Bernardus4 Mor, dominus Bernardus4 de Ditforde, et alii quam plures milites et famuli fide digni.

Datum Wiboyghe, anno Domini moccolxxxvo, in die beati Viti.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: an einem Pergamentbande angehängt das ganz unbedeutende Bruchstück des Reitersiegels des Ausstellers (Taf. II. 2). - Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedlinb. 278 (ex orig.). - 1. Orig. nur: Ul. - 2. Orig. nur: Th. - 3. Orig. nur: Ar. - 4. Orig. nur: Ber.


587.

1285. Juni 21. Erzbischof Erich von Magdeburg bestätigt die Uebertragung des Patronats der Kirche zu Hohen-Köthen seitens des Grafen Albrecht I von Anhalt an das Frauenkloster zu Coswig.

Ericus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus in perpetuum. Significatum est nobis, quod comes Albertus de Anhalt donavit ius patronatus ecclesie in Hoenkotene, nostre dyocesis, sororibus sub regula beati Augustini et institucionibus fratrum ordinis predicatorum Deo servientibus in monasterio sancti Nycolay in Kozwich, dyocesis Brandenburgensis1. Que donacio quia sine nostra auctoritate nequivit confirmari nec robur habere firmitatis, ipsam ratificavimus per nostrum consensum ex nostre benivolentia voluntatis confirmantesque, quod per comitem actum est in premissis, volumus, ut conventus predictarum sororum dictum ius patronatus cum tranquillitate ammodo possideat2 et quiete. In cuius rei perpetuam memoriam presens scriptum sigilli nostri munimine decrevimus tradere consignatum.

Datum anno Domini mo.cco.lxxxovo, xj Kalendas Julii, pontificatus nostri anno secundo.

Transsumiert in die Urk. des Abtes Bodo vom Kloster Bergen vor Magdeburg vom 7. Februar 1287 (no. 611). - 1. S. no. 533. - 2. Die Urk. hat: possideant.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 416. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_416.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)