Seite:DE CDA 2 441.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus audituris presencia seu visuris volumus notum esse, quod nos honorabili viro domino Henrico1 abbati suisque fratribus seu conventui ordinis Cisterciensis de Lapide sancti Michahelis proprietatem trium mansorum cum dimidio in campis Winnighe donavimus perpetuo possidendam. Ut autem iam dicta nostra donacio robur optineat perpetue firmitatis et ne valeat in posterum a nostris successoribus perturbari, presentem litteram sigillo nostro munitam ipsis dedimus ad cautelam. Testes vero huius donacionis sunt: Ulricus2 marscalcus, Arnoldus et Johannes3 de Monte, Thilo4 de Wedherstede, Arnoldus Stamere milites nostri, et quam plures alii clerici et layci fide digni.

Datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxvijo, in vigilia apostolorum Simonis et Jude.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an einem Pergamentstreifen anhängenden Siegel des Ausstellers (Bruchstück). - 1. Im Orig. statt des Namens nur Punkte. - 2. Orig. nur: Ul. - 3. Orig. nur: Jo. - 4. Orig. nur: Th.


626.

1287. Die Grafen Johann I, Albrecht und Bernhard II von Bernburg verkaufen dem Frauenkloster zu Coswig alle ihre Besitzungen und Rechte im Dorfe Reppichau.

In nomine Domini amen. Johannes, Albertus et Bernardus Dei gratia comites de Bernenborg omnibus in perpetuum. Quoniam que aguntur in tempore, plerumque cursu temporis evanescunt, nisi scripture indicio posteris elucescant, placuit nobis ea, que per nos rite gesta sunt, presencium continencia recommendare memorie futurorum. Noverint igitur universi, ad quos presentes pervenerint, quod bona omnia in campo et in villa Reppekowe ad nos olim pertinencia, tam in pratis, pascuis et graminibus quam nemoribus, silvis et agris cultis et colendis, necnon alodio, proventibus ac mansis omnibus infeodatis et non infeodatis, cum proprietate omnium premissorum et omnibus eisdem attinentibus vendidimus pleno iure sororibus in Cozwich regulam beati Augustini servantibus eo titulo ac iure libere et quiete possidenda, quo nos nostrosque coheredes hactenus contingebant aut contingere poterant in futuro, nichil omnino iuris, dominii et iudicii nobis ibidem reservantes, sed omnia, que nos ibidem contingebant tam in proprietatibus quam feodalibus ceterisque eisdem accedentibus, in potestatem et proprietatem dictarum sororum transtulimus, easdem veras omnium premissorum dominas statuentes, promittentes nichilominus et nos obligantes, quod ipsas de iusto possessionis titulo assecurabimus et warandabimus, immo et titulum iustum pro ipsis defendemus contra omnes et singulos, qui eas in dictis bonis molestaverint et inpetierint contra titulum actionem quamlibet intentando. Recepimus enim pecuniam ad placitum, quam nobis pro bonis prememoratis promiserant se daturas. In huius itaque rei evidenciam nos Johannes et Albertus comites tenorem presencium nostris sigillis consignatum tradidimns, fratre nostro Bernardo consenciente et sigillum proprium non habente, subscriptis testibus, qui huic facto aderant, quorum nomina subsequuntur: Ghero senior de Reppekowe, Bernardus de Wulve milites, Bruno schulthetus de Aquis, …1 generalis in districtu nunccius, qui vulgo vronebode dicitur, Hermannus de Schakenstede, Wichmannus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 441. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_441.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)