ita, quod decem sint curie, quas ad presens inhabitant aut successu temporis inhabitabunt, et ad hoc tota platea ad dicte ecclesie proprietatem pertinens cum spacio dicte
platee versus orientem interiacenti a vigiliis, contributionibus seu talliis, quod scoth
dicitur, perpetuo sint inmunes, hoc tamen adiecto moderamine, quod, si layci dictas curias et areas et memoratam plateam cum spacio dicto inhabitaverint, contributionem de
suis propriis tamen bonis mobilibus una cum burgensibus facient preterquam de fructibus ex ipso fundo provenientibus, nisi adeo pauperes fuerint, quod curiarum ipsis custodia sit commissa, sed a vigiliis, angariis seu perangariis quibuslibet erunt penitus absoluti. Et ad precavendam dissensionis materiam in futurum ad conservandamque libertatem ab imperiali magnificentia et a nobis eiusdem ecclesie fundatoribus donatam* volumus, quod nullus ex parte nostra aut burgensium nuncius vel budellus vel alter quicumque in iam dictis curiis et areis vel spacio ipsis curiis interiacente quicquam iurisdictionis excerceat secularis. Preterea curia, que est antiqua dos ecclesie beati Nicolay,
a vigiliis, contributionibus, angariis, perangariis, sicut hactenus, ita deinceps exempta
penitus permanebit. De ceteris vero redditibus infra munitionem nostre civitatis ad
emendationem prebendarum conparatis seu in posterum conparandis honera seu iura cum
bonis aliorum burgensium equaliter subibunt preter redditus dotis ecclesie beate Marie
in foro, qui nullis omnino contributionibus subiacebunt, antique vero civitatis bona preter dotem ecclesie beate Marie Magdalene aliorum bonorum eiusdem civitatis iuribus
censebuntur1. Ne autem hec compositionis ordinatio sit in aliquo onorosa et ut vulgi
strepitus de hoc cesset, ipsi canonici ad structuram valve que est versus Cothene decem
marcas argenti dederunt et in recompensationem vigiliarum et contributionum civitati
in duobus talentis annis singulis suffragantur. In huius rei perpetuam firmitatem presentem kartam sigilli nostri appensione duximus roborandam. Testes sunt: Bernardus
de Wolvc, Rodolfus de Jerochow, Conradus de Kocstede, Conradus Slichting, Theodericus2 Rabyl, Hermannus3 de Zlanewiz, Heyno de Nienborch milites, et alii quam plures
fide digni.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxoviijo, pridie Nonas Junii.
1288. Juni 4. Bürgermeister, Schöffen und Rath der Stadt Aken vergleichen sich mit den Stiftsherren der dortigen Nicolaikirche über den von den Häusern der letzteren zu leistenden Wachtdienst und Schoss.
Nos Eyco scultetus, Johannes de Wrentz, Tilo de Quedelinburg, Jordanus Lortolff, H. de Plawe, Otto Venin, Johannes de Drogewitz, Johannes de Lip scabini, Ulricus de Zcerwist, Theodericus de Ammensleve, H. dictus Pellex, Johannes de Lipen consules totiusque civitatis Aken communitas tenore presentium puplice protestamur, quod super vigiliis et talliis, quod vulgariter schott dicitur, de curiis, areis et bonis canonicorum ecclesie beati Nicolai civitatis nostre dissensione aliquamdiu habita1 inter
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 448. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_448.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)