Seite:DE CDA 2 461.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


651.

1289. Juni 3. Magdeburg. Erzbischof Erich von Magdeburg bewidmet das Kloster Gottesgnaden mit 2½ von Günther von Wederden erkauften Hufen Landes zu Domelutz.

In nomine Domini amen. Ericus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ne ea, que geruntur in tempore, simul evanescant cum tempore, poni solent in linguis testium et scripturarum testimonio perhennari. Inde est quod notum esse volumus universis Christi fidelibus tam presentis temporis quam futuri, quod nos de consensu capituli nostri libero et expresso honorabilibus viris et in Christo religiosis preposito et conventui monasterii Dei Gratia apud Calve duos mansos cum dimidio sitos in Slavicali villa dicta Domelutze, quos quidem mansos honestus miles Guntherus de Wederden a nobis et ecclesia nostra tenuerat et ei …1 vendidit pro viginti marcis, presentibus damus, tradimus et donamus proprietatis titulo perpetuo possidendos. --- Testes huius rei sunt: dominus Albertus maior prepositus, Burchardus decanus, Hinricus de Wederden cantor, magister Richardus scolasticus, Burchardus de Blankenburg clerici; Heydeko de Nigribbe, Hildebrandus de Ovesvelt, Conradus de Belitz, Conradus Smuk milites, et quam plures alii fide digni.

Datum et actum Magdeburg, anno Domini m.cc.lxxxix, iij Nonas Junii, pontificatus nostri anno sexto.

Vollständig gedr: de Ludewig reliqq. manuscr. XI. 580-581. - 1. de Lud: faciem.


652.

1289. Juli 8. Bischof Volrad von Halberstadt bewidmet das Kloster Isenhagen in Gegenwart des Halberstädter Dompropstes Hermann von Anhalt mit dem Zehnten zu Isenbüttel.

--- Huius rei testes sunt: Albertus decanus dictus de Aldenborch, Hermannus prepositus dictus de Anehalt, Bertoldus de Clettenberge, Teodericus de Hesnem, Lodewicus de Wanscleve, Rudolfos de Gaterscleve canonici maioris ecclesie in Halberstat, Johannes custos dictus de Heiligendorp, Wernerus de Brunesrode canonici sancte Marie in Halberstat, Theodericus notarius Halberstadensis episcopi; Olricus de Eylenstede, Ludolfus de Hartesrode, Bernardus de Papestorp milites, et quam plures alii tam clerici quam layci fide digni. --

Datum anno Domini mo.coco.lxxxoviiijo, octavo Idus Julii, indictione secunda.

Aus dem besiegelten Original vollständig gedr: von Hodenberg Lüneburger UB. V. Kloster Isenhagen 20-21.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 461. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_461.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)