Seite:DE CDA 2 488.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


provisor, Heynricus nostre ecclesie villicus, Ludolfus ville nostre civis, et alii quam plures fide digni. Ut igitur hoc factum nostrum inviolabiliter perseveret, caractere sigilli nostri conventus fecimus roborari. Datum et actum anno Domini millesimo cco.lxxxxo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Conventssiegel der Kirche S. Viti zu Gröningen. - 1. Orig. nur: Al. - 2. Orig. nur: Jo. - 3. So das Orig.


690.

1290. Das Kloster Sichern (Sittichenbach) vertauscht dem Domstifte zu Magdeburg Güter zu Salzmünde gegen solche zu Zinsdorf, welche letztere die Brüder Wichmann und Dietrich von Nienburg den Magdeburger Domherren aufgelassen haben.

Quoniam dies hominis breves sunt super terram, dum generatio preterit et generatio advenit, opere pretium est, ut ea, que digna memoria fiunt sub sole, cedulis impingantur, ne vetustatis rubigine1 posterorum notitie subtrahantur. Hinc est quod nos frater Johannes abbas totusque conventus in Sichem universis Christi fidelibus volumus esse notum, quod venerabilibus patribus et dominis sancte Magdeburgensis ecclesie proprietatem duorum mansorum annuatim marcam solventium sitorum in Saltemůnde contulimus iure perpetuo possidendam pro restauro proprietatis unius mansi et dimidii siti in Cinstorph, quam nostre ecclesie contulerunt sine omni impetitionis molestia perpetuo possidendam. Ceterum, quia fratres de Nyenburch Wichmannus et Theodericus dictum mansum cum dimidio habebant in feodo a dominis ecclesie prenotate, dictis dominis, omnibus heredibus et coheredibus suis consentientibus, resignarunt aliosque duos mansos suprascriptos ab eisdem in pheodo receperunt. Igitur in huius permutationis et concambii testimonium presentes litteras nostro sigillo fecimus roborari, testes ydoneos, quorum hec sunt nomina, subnotantes: Heidenricus prior, Allexander subprior, Albertus cellerarius, Heinricus bursarius, Conradus cantor, Wichmannus et Theodericus de Nyenburch, et plures alii fide digni. Datum anno gratie mo.cco.xco.

Aus dem Magdeburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. - 1. Mspt: rubine.


691.

1290. Herzog Albrecht II von Sachsen schenkt dem Heiligengeist-Hospitale zu Aken das Dorf Griebo.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Albertus1 Dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westfalie universis Christi fidelibus salutem in filio virginis gloriose. Omnium habere memoriam potius est divinitatis quam humanitatis: igitur conscribi fecimus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 488. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_488.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)