Seite:DE CDA 2 495.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


dictus de Kirchberg vendidit venerabilibus dominis abbati et conventui monasterii in IIvelt de nostra bona voluntate et libero consensu iiij mansos et dimidium sitos in Belstette et curiam, in qua est piscina, et aliam, in qua est piscinum, preterea alios iiij mansos et dimidium ibidem, quos quidam1 ab eo in feodum tenent, cum omnibus iuribus, libertate et pertinenciis suis, insuper ij mansos et ix agros et iij curtes in villa orientali, videlicet Taba, qui similiter sunt bona infeudata, item quod prefatus dominus de nostra voluntate, permissione ius2 patronatus ecclesiarum, in Belstete videlicet et Taba, contulit -- propter Deum. Ne autem super3 huiusmodi vendicione possit in posterum noticia aliqua seu calumpnia suboriri, hanc litteram ad cautelam semper habundantem nos Elizabet preposita in Vrosa nec non Jutta canonica in Queddelburg appensione sigillorum nostrorum fecimus communiri.

Datum in Quedlingeburg, anno Domini mccxcj, Kal. Augusti.

Aus dem Ilfelder Copialbuche im gräfl. Stolbergischen Archive zu Stolberg. - 1. Mspt: quidem. - 2. Mspt: iuris. - 3. Fehlt im Mspt.


702.

1291. August 6. Im Lager vor Harlingsberg. Graf Otto I von Ascharien verkauft dem Kloster Michaelstein die Fischerei bei Winningen, ferner die Erlaubniss, an der Strasse südlich vom dortigen Hofe Häuser zu bauen, sowie 6 Hufen Landes zu Hercksdorf.

Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anahalth universis, ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Monet nos mundi et temporis fluentis instabilitas, acta nostra firmis condicionibus stabilire. Igitur presentibus protestamur, quod nos ob honorem Domini nostri Jhesu Christi nec non genitricis eiusdem virginis gloriose contulimus ecclesie in Lapide sancti Michahelis ea, que subscribuntur, libere perpetuo possidenda, dilecti filii nostri Ottonis heredumque nostrorum consensu benivolo accedente, quorum ad hoc voluntas fuerat requirenda, videlicet locum piscine nostre in Winninge, ut eam aqua inplere seu modis aliis fratres ibidem morantes secundum placitum ipsorum suis possint usibus adaptare. Insuper prefate ecclesie commodis intendentes concedimus et liberaliter indulgemus, ut stratam et plateam, que ad curiam versus meridiem adiacent, possint edificiis et modis sibi magis competentibus occupare. Preterea duorum mansorum sitorum in Herrekestorp proprietatem, quos Lodewicus pincerna de Nendorp a nobis tenuit, et quatuor mansorum ibidem, quos Johannes1 miles de Nendorp dictus similiter a nobis pheodaliter tenuit, dedimus suprascripte ecclesie cum heredum nostrorum consensu libere et quiete sine oppressione qualibet perpetuo possidendam. Recepimus autem in huius donacionis aliquale restaurum duodecim puri argenti marcas ab ecclesia sepedicta. Ut autem hec nostra donatio rata maneat et perpetuo irrefragabilis perseveret, presentem paginam inde conscribi iussimus et sygillo nostro et subscriptis testibus communiri. Sunt autem testes: Lodewicus pincerna et Johannes1 prescripti de Nendorp, Henningus et Arnoldus fratres de Monte, Olricus marscalcus noster, Arnoldus et Hinricus dicti Stamere milites, Albertus de Monte et Johannes1 de Helpede, et plures alii fide digni.

Datum in castris ante Harlingeberch, anno Domini mo.cco.xcjo, in die beati Sixti.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 495. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_495.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)