Seite:DE CDA 2 535.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


temporibus possidendos, quos vero Rodolfus, filius Hinrici dicti de Cebekere, cum Ulrico fratre suo, quia ante contractum feodali a nobis iure possedit, post contractum tam predicta, videlicet aulam, mansum et dimidium, quam omnia, que in prefata villa et in campis, pomeriis et salictis ad ipsorum possessionem pertinebant, nostre ecclesie libere resignavit, sicque de communi consensu decrevimus statuendum, quod de predictis manso et dimidio diebus dominicis per singulos annos in perpetuum dentur personis singulis duo ova, si vero hyemali tempore non possint comparari, equipollentia pro ovis allecia, prout expedit, ministrentur. Igitur ut hec nostra actio tam a nobis quam a nostris successoribus inviolabiliter observetur, presentes litteras iussimus sigilli nostri munimine roborari. Datum anno Domini mo.cco.xcoiijo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegelbruchstück der Aebtissin (Taf. XIII. 4). - 1. Orig. nur: M.


758.

1293. Prémontré. Abt Wilhelm von Prémontré und das Generalcapitel des Praemonstratenserordens unterwerfen mit anderen Klöstern auch Kölbigk dem Propst des Klosters U. L. Frauen zu Magdeburg.

Guilhelmus Dei patientia Premonstratensis abbas et abbatum eiusdem ordinis capitulum generale venerabili et dilecto in Christo fratri preposito Magdeburgensi salutem et sinceram in Christo charitatem. Vobis presentibus intimamus, quod, prout in registris et cartis ordinis antiquis reperimus, iste sunt ecclesie vobis subiecte, quarum prelati tenentur vestre citationi personaliter comparare et vestris preceptis obedire in omnibus, prout vobis in isto anno gratiose concessum est a nostro capitulo generali, quarum ista sunt nomina: Magdeburg, Gratia Dei, Letzcka, Brandenborch, Havelberch, Raceborch, Jerichow, Colbeke, Roda, Quedlinborch, Mildevorde, Polde, Gramzowe, Temenitz, Stade1 et Brode. Quas quidem ecclesias secundum concessionem supradictam ecclesie Magdeburgensi private subiectas reputamus presentium testimonio litterarum. Datum Premonstratum2, anno Domini m.cc.xciij, in capitulo generali.

Nach einer Copie im Staatsarchive zu Magdeburg gedr: Winter Premonstratenser 373-874; danach: Meklenb. Urkdenbuch. III. 592. - 1. Winter: Stadew. - 2. So bei Winter. - Vergl. no. 792.


759.

1293. Die Grafen Albrecht und Bernhard II von Bernburg schenken dem Kloster Mehringen zwei Hufen Landes zu Klein-Wiederstedt.

Nos Albertus et Bernardus Dei gratia dicti comites in Bernburch omnibus has litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ab humana facillime labuntur memoria, que nec voce testium nec scripti certitudine confirmantur. Proinde notum esse

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 535. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_535.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)