Seite:DE CDA 2 540.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Datum anno Domini millesimo cco. nonagesimo quarto, in die beati Ambrosii episcopi et confessoris.

Nach einem Tramsumpt des Baccalaureus Bartholomäus Lowe v. J. 1442 im geh. Staatsarchive zu Berlin gedr: Riedel codex diplom. Brand. I. 10. 219-220.


766.

1294. Mai 1. Harzgerode. Graf Otto I von Ascharien bestätigt dem Kloster Marienstuhl vor Egeln zwei von seinem Vater geschenkte Hufen Landes zu Eilwardesdorf.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Hanehalt universis presens scriptum visuris vel audituris esse cupimus manifestum et presentibus publice protestamur, quod proprietatem duorum mansorum sitorum in campo Eylwardestorp, quam dilectus pater noster bone memorie comes Henricus de Anehalt ecclesie sancte Marie extra muros Eghelen liberaliter contulit perpetuo possidendam, pro nobis ac pro nostris heredibus ratam ac firmam habere volumus et debemus. Testes huius sunt: dominus Gardun de Hademersleve, Olricus marscalcus, Fredericus Leo dictus de Hakeborne, Ekbertus de Cocstede milites, famuli vero Conradus de Molhusen, Bernardus de Alvensleve, et quam plures alii fide digni. In cuius eciam rei evidenciam presentem nostram litteram predicte ecclesie dedimus nostri sigilli munimine roboratam. Datum Hatzekerothe, anno Domini mo.cco. nonagesimo quarto, in festo apostolorum Philippi et Jacobi.

Aus dem Copialbuche des Stiftes S. Bonifacii zu Halberstadt in der dortigen Gymnasialbibliothek.


767.

1294. Juni 23. Propst und Convent des Klosters Hecklingen beschenken die Nicolaikirche zu Aken mit einer halben Hufe Landes zu Edelersdorf.

Nos Hinricus prepositus, …1 priorissa totusque conventus sanctimonialium in Hekelinge recognoscimus per presentes, quod ob reverentiam et graciosas preces domini nostri Alberti incliti ducis Saxonie dimidium mansum situm in Edelerstorp ecclesie beati Nicolai in Aken dedimus cum omni utilitate, iure, proprietate et fructu, nobis in eo nichil iuris penitus reservantes. Causa vero dicte donationis est fiducia specialis, quam de benivolentia prefati domini ducis iam dudum habuimus et habemus sperando firmiter, quod ipsius munificentia nostram ecclesiam donatione respiciet ampliori. Ad memoriam etiam revocamus, quod sepedictus dominus dux proprietatem ecclesie nostre benigno donavit affectu. In huius rei testimonium conventus nostri sigillum presentibus duximus aponendum.

Datum anno Domini mo.cco. nonagesimo quarto, in vigilia beati Johannis baptiste.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 540. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_540.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)