Seite:DE CDA 2 571.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


816.

1296. November 5. Graf Albrecht I von Anhalt bewidmet den deutschen Orden mit einer halben Hufe Landes zu Börnecke, welche bisher Dietrich von Waldeser von ihm zu Lehen trug.

In nomine Domini amen. Donationes nostras pariter et indulta ideo scripture testimonio roboramus, ne contingat in posterum novis adinventionibus immutari. Notum itaque facimus universis Christi fidelibus audituris presentia seu visuris, quod nos Albertus comes de Anhalt Dei gratia dimidium mansum in villa Borneker situm, quem dominus Theodericus1 de Waldesere dictus a nobis hactenus habuisse dinoscitur titulo feodali, ob reverentiam Dei et Marie virginis, matris eius, fratribus de domo Theutonicorum, retenta tamen prius in manibus nostris ipsius dimidii mansi a predicto Theoderico1 milite resignatione, donavimus in proprietatem liberam perpetuo et pacifice possidendam, pro nostris heredibus, qui eandem donationem ratam et firmam habere debeant, assentientes. Ne igitur contra hanc donationis nostre gratiam sinistre aliquis attemptet, presentem paginam nostri sigilli munimine facimus insigniri. Huius donationis testis est idem dominus Theodericus1 miles de Waldesere dictus.

Datum per manum Jacobi notarii nostri, anno Domini mo.cco.xcvj, Nonis Novembris.

Nach einer Copie im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, welche daselbst aus einem der 2. Hälfte des 16. Jahrh. angehörigen Copialbuche der Comturei Lucklum angefertigt worden. Ist nur eine andere Ausfertigung von no. 815. - 1. Mspt. nur: Th.


817.

1296. December 20. Graf Bernhard II von Anhalt bewidmet das Marienkloster vor Aschersleben mit vier Hufen Landes zu Mehringen.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Bernardus Dei gratia comes de Berneburch dictus de Anehalt universis audituris presencia seu visuris volumus esse notum, quod nos de consensu fratris nostri dilecti domini Alberti canonici in Halberstat nec non et heredum nostrorum religiose domine abbatisse ecclesie sancte Marie extra muros Ascharie, Cisterciensis ordinis, totique conventui ibidem proprietatem quatuor mansorum sitorum in campo et villa Meringe cum1 pratis et paschuis, viis et inviis, nec non cum omnibus attinenciis et cum omni iure erogavimus perpetuo possidendam, quos quidem mansos Theodericus cognomento Viriz a nobis pheodali possedit tytulo et nobis liberaliter resignavit. Ut autem dicta donacio a nobis et fratre nostro predicto et ab heredibus nostris rata ac firma permaneat, sanctis monialibus dicte ecclesie sancte Marie presentem litteram sigillo nostro et fratris nostri sepedicti iussimus communiri. Huius rei testes sunt: dominus Hermannus plebanus in Bornekere; dominus Heynricus et frater eius Conradus dicti de Allenburch, dominus Heyno de Anvorde, dominus Johannes Geyzeman milites; frater Heydenricus magister curie Wilsleve. Datum anno mo.cco.xco.vjo, in vigilia beati Thome apostoli.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 571. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_571.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)