Seite:DE CDA 2 576.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


824.

1297. Januar 21. Halberstadt. Ueber die Bewidmungen des Bonifaciusstiftes zu Halberstadt seitens des Custos Konrad von Altendorf mit Gütern auch zu Alickendorf und Mönchen-Nienburg.

Hec sunt bona, que magister Conradus, custos ecclesie sancti Bonifacii Halberstadensis, dictus de Aldendorp dicte ecclesie sua pecunia sibi collata a Domino comparavit: mansum in Wirstede cum iugere et dimidio et tertiam partem arearum et prati sitorum in villa Wirstede et campo; item unum mansum in Hedesleve cum curia et prato ibidem - curia solvit fertonem examinatum in festo beati Mauricii singulis annis -; item dimidium mansum in Severthusen, quem cum duobus predictis mansis altari sancti Mathei et sancte Katherine iam in presenti assignavit. Mansum vero in Alekendorp cum fertone predicto post mortem ipsius assignavit antedicto altari ---. Item idem Conradus quinque mansos et dimidium in Parvo Quenstede comparavit, de quibus sic duxit ordinandum, ut, si diaconi et subdiaconi voluerint singulis diebus ad altare maius preparati servire legendo ewangelium et epistolam eo modo, quo apud maiorem ecclesiam observatur, singulis septimanis dabitur quadrans tritici et siliginis et quadrans avene diacono et tantundem subdiacono, alioquin redditus omnium mansorum predictorum in Parvo Quenstede duobus sacerdotibus assignat cum fructibus decime tredecim mansorum sitorum in campis Monekennienburg, qui redditus se extendunt ad decem choros tritici et siliginis et decem choros avene, qui officiabunt quoddam altare, quod intendit construere in ecclesia nostra ad honorem beati Petri apostoli, sancti Stephani prothomartiris et sancti Odelrici episcopi et confessoris1 ---. Nos Conradus decanus sigillo nostro et nos totum capitulum ecclesie sancti Bonifacii sigillo nostri capituli predictam ordinacionem ad preces dicti Conradi2 duximus roborandam et idem Conradus2 ad maiorem evidenciam huius facti suum sigillum duxit presentibus litteris apponendum. Actum Halberstat, anno Domini mo.cco.xcvijo, duodecimo Kalendas Februarii.

Aus dem Copialbuche des S. Bonifaciusstiftes zu Halberstadt im Besitze des dortigen Domgymnasiums. - 1. Vergl. no. 542 und 543. - 2. Mspt. nur: C.


825.

1297. Januar 21. Bernburg. Die Grafen Albrecht und Bernhard II von Bernburg, genannt von Anhalt, bewidmen das Kloster Mehringen mit zwei aufgelassenen Hufen Landes daselbst.

Quoniam ea, que fiunt in tempore, ne simul cum lapsu temporis evanescant, poni solent in ore testium vel scripti memoria perhennari, proinde nos Albertus et Bernardus Dei gratia comites in Berneburch, dicti de Anhalt, universis ac singulis audituris presentia seu visuris volumus esse notum, quod nos duos mansos expedites sitos in campo Meringen cum areis, pascuis, salictis et omnibus aliis tam in villa quam in campis ad eosdem mansos pertinentibus, etiam cum proprietate ac omni iure, sicut ad nos veraciter

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 576. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_576.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)