Seite:DE CDA 2 584.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


838.

1297. Abt Johann von Ballenstedt ertauscht von dem Marienkloster vor Aschersleben eine Hufe Landes zu Daldorf gegen eine solche zu Aschersleben.

In nomine Domini amen. Quia actus humani propter fluxum temporis continuum a memoria hominum decidunt, dignum est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Johannes Dei gratia abbas monasterii sancti Pancratii in Ballenstede, prior, custos totumque capitulum ibidem universis presens scriptum visuris seu audituris cupimus esse notum, quod unanimi consensu, maturo inito consilio concambium mansorum fecimus cum sanctimomalibus claustri sancte Marie extra muros Ascharie in hunc modum, videlicet quod iam dicte domine mansum situm in campo Ascharie, quem Hinricus filius domini Theoderici1 de Wederstede pie memorie a nobis in pheodo tenuit, obtinebunt, nos vero in restaurum mansi memorati mansum ad campum Daldorph attinentem, quem dominus Allexander dictus Stumpo a domino nostro Ottone2 comite de Hanehalt pheodaliter recepit, possidebimus e converso. Ne ergo prehabiti facti series a mentibus hominum auferatur, presens scriptum sigillo nostro nec non tocius capituli iussimus communiri. Testes huius rei sunt: honorabilis dominus Henricus comes de Hanehalt et maioris ecclesie in Magdeburg canonicus, dominus Hermannus plebanus in Burnekere clerici; layci vero Fredericus3 dictus de Radesleve, Burchardus de Gruninge, Theodericus1 de Hermerode, Burchardus frater eiusdem, Henricus dictus Rode, Henricus Stoz, C. Wolle, H. Winning in Alta Platea, C. Store Hatzekeroth, Theodericus1 in Angulo, et alii quam plures clerici et layci fide digni. Datum anno Domini moccoxcvijo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg. Das Capitelsiegel ist verschwunden, dagegen hängt wohlerhalten an Seidenfäden von verblichener rother Farbe das Siegel des Ausstellers (Taf. XIII. 3). - 1. Orig. nur: Th. - 2. Orig. nur: Ot. - 3. Orig. nur: Fr.


839.

1297. Stadt Ascharien. Graf Otto I von Ascharien verkauft dem Kloster Michaelstein drittehalb Hufen Landes zu Dorf-Ballenstedt.

Otto Dei gratia comes Asscarie et princeps in Anehalt universis Christi fidelibus, ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Recognoscimus et presentibus protestamur, quod nos de consensu dilecti filii nostri Ottonis dilectique fratris nostri domini Hinrici Magdeburgensis ecclesie canonici vendidimus et solempniter donavimus ecclesie et conventui Lapidis sancti Michahelis duos mansos et dimidium sitos1 in campis Dorpballenstede cum areis et omnibus aliis tam in campis quam in silvis, pascuis …2 pratis, cum advocacia et omni iure3, quod prescriptis bonis inest, quocumque nomine appellari possit, proprios et liberos perpetuo possidendos. Itaque prefati mansi cum omnibus pertinenciis suis ab omni iugo secularis dominii perpetuo sint exempti, obligantes insuper nos ad omnium premissorum iustam warandiam per presentes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 584. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_584.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)