Seite:DE CDA 2 601.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


865.

1299. April 15. Wolmirstedt. Die Markgrafen Otto IV, Konrad und Heinrich I von Brandenburg verleihen Schloss Lagow an die von Klepzig.

Nos Otto, Conradus et Henricus Dei gratia Brandenburgenses et de Landesberge marchiones - recognoscimus - quod consiliario nostro dilecto et militi domino Alberto de Klepiz suisque fratruelibus, domino Henrico de Klepiz et suis fratribus, castrum Lagowe cum mericis, nemoribus, paludibus ceterisque omnibus attinentiis et adiacentibus et omni iure, quod in dicto castro nos personaliter habuimus, ac etiam sollitudinem Maltow, quam dominus Busso de Bareboy habuit et possedit, pro debitis, quibus dicto domino Alberto1 de Klepiz et suis fratruelibus obligabamur, contulimus perpetuis temporibus in pacis tranquillitate possidendum. --- Testes huius rei sunt: domini Bodo de Ylborch, Otto de Pouch, Henricus de Wardenberge, Henricus de Damis, Conradus de Redere milites. ---

Datum et actum Wolmerstede, anno Domini mo.cco.xcixo, feria quarta post diem Palmarum, per manum Henrici de Struceberch nostre curie capellani.

Gedr: Wohlbrück Lebus I. 401; Buchholtz Gesch. der Churm. IV. 140; Riedel cod. dipl. Brand. I. 19. 127. - 1. Die Drucke nur: Al.


866.

1299. Juni 13. Das Nonnenkloster Athensleben verkauft unter Zeugenschaft des Halberstädter Domherrn Albrecht von Anhalt dem Kloster Michaelstein drei Hufen und eine Hofstelle in Hercksdorf.

Hinricus prepositus, Jutta abbatissa totusque conventus sanctimonialium in Attesleve universis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, in perpetuum. Ut ea, que fiunt in tempore, nulla possit oblivio delere vel vetustas, expedit ipsa scripture testimonio perhennari. Hinc est quod presentibus recognoscimus et testamur, quod, cum ecclesia nostra tres mansos et unam aream cum aliis suis attinenciis in campo et in villa, pascuis et pratis et palude, in Herrekesdorp proprios, liberos et solutos longo tempore possedisset, modicum fructum consequi potuimus de predictis mansis propter situm loci nobis minime competentem. Eapropter, matura deliberatione prehabita, de unanimi nostri conventus consensu meliora prospicientes, accedente etiam consensu venerabilis patris ac domini nostri Hermanni Halberstadensis ecclesie episcopi, prescriptos mansos cum omni iure, quod in eisdem habere dinoscebamur, proprios et solutos ab omni alieno dominio exemptos vendidimus et tradidimus abbati et conventui monasterii Lapidis sancti Michahelis pleno iure perpetuo possidendos. Recepimus autem a iam dictis abbate et conventu triginta et quatuor marcas Stendaliensis argenti pro hiis mansis et bonis superius memoratis, obligantes nos nostramque ecclesiam monasterio Lapidis sancti Michahelis ad iustam warandiam premissorum. Ad cuius rei evidenciam ampliorem sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Nos vero Hermannus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus, rogati a supradictis in recognitionem et protestationem evidentem,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 601. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_601.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)