Seite:DE CDA 3 007.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


6.

1301. März 12. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Marienkloster vor Aschersleben mit einer halben Hufe Landes zu Schierstedt.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis audituris presentia seu visuris volumus esse notum et presentibus publice protestamur, quod prehabito maturo consilio et de consensu et voluntate Ottonis filii nostri dilecti et aliorum heredum nostrorum proprietatem dimidii mansi, quem Johannes de Schyrstede a nobis iusto feodali possedit tytulo et nobis libere resignavit, siti in campo et villa Scyrstede cum1 pratis, viis et inviis, cultis pariter et colendis et omnibus attinentiis nec non cum omni iure, quo nos dictum dimidium mansum possedimus, ecclesie sancte Marie extra muros civitatis nostre Ascharie totique conventui sanctimonialium ibidem dedimus perpetuo possidendam. Ut2 autem nostra donacio a nobis et a nostris heredibus nec ab aliquo alio penitus infringatur, ecclesie et conventui predictis presentem litteram dedimus ad cautelam et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius rei sunt: strennui viri Heningus et Burchardus fratres dicti de Monte Erici, Hermannus de Bornekere, Otto Gogravius, Allexander Stumpo, Heydenricus dictus Stripan milites; clerici vero et famuli Theodericus plebanus in Wezstorph, dominus Ekehardus rector capelle sancte Marie extra muros Ascharie, Heynemannus camerarius, Arnoldus de Jersleve, Conradus dictus Petze; cives vero Ascharie discreti et honesti viri Bernardus Vromoldi, Fredericus de Radesleven, Henricus Stoz, Henricus Rufus, Thylo de Hermenrode, et alii quam plures clerici et layci fide digni.

Datum per manum Betemani notarii nostri plebani in Erkesleve, anno Domini mocococo primo, in die beati Gregorii confessoris.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. III. 2). - 1. Fehlt im Orig. - 2. So im Orig.


7.

1301. März 14. Quedlinburg. Albrecht von Berge (Erichsberg) resigniert seinem Herrn Albrecht von Hakeborn eine Hufe und einen Hof zu Hedersleben.

Nobili viro ac domino dilecto domino Alberto de Hakeborne Albertus de Monte grata cum benevolentia servitii promptissimam ad omnia voluntatem. Dominationi vestre notum facimus presentibus ac omnibus presentium litterarum seriem inspecturis, quod unum mansum situm in Hedesleve et aream unam ibidem sitam, quem a vobis habuimus et eundem Heyso Pignoris burger nove civitatis Quedelingeborck a nobis iure tenuit feodali, vobis presentium litterarum serie remittimus publice resignando. In cuius rei testimonium presentes litteras dedimus sigillatas.

Datum et actum Quedelingeborch, anno Domini millesimo trecentesimo primo, tertia feria ante dominicam, qua cantatur Judica.

Aus dem Copiale des Kl. Medersleben (no. XLVIII) im Staatsarchive zu Magdeburg.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 7. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_007.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)