Seite:DE CDA 3 063.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


collatum. In cuius rei testimonium et memoriam firmiorem nostrum sigillum duximus presentibus apponendum. Testes vero huius facti sunt: dominus Bernardus miles de Ditforde, Henningus dictus van deme Stighe, Fredericus dictus Stellemekeres, Gevehardus de Padeborne, Henningus consanguineus predicti Heydenrici, Bernardus de Hildensheym.

Datum et actum anno Domini moccciiijo, in die beati Nycolay.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentstreifen anhängenden Helmsiegel des Ausstellers. - 1. So im Orig. - 2. Orig: advocia.


93.

1304. Reina. Graf Albrecht I von Anhalt schenkt einem gewissen Florekin und dessen Bruder l¼ Hufen Landes zu Garendorf.

Nos Albertus Dei gratia comes de Anhalt recognoscimus et tenore presentium protestamur, quod domino Florekino et suo fratri domino Panghoni unum mansum et quartam partem mansi iacentem in villa Jarendorff de omni petitione seu exactione, que fit ex parte nostra sive advocati nostri, damus et concedimus liberum et solutum. In cuius rei testimonium presentem litteram ipsis dari fecimus nostri sigilli munimine roboratam. Datum Reyne, anno Domini m.ccc.iiijo.

Aus dem Copiale ecclesie s. Nicolai Aquensis (no. LII) im Staatsarchive zu Magdeburg.


94.

1305. Januar 3. Gernrode. Die Aebtissin Irmingard II von Gernrode bezeugt die Beilegung eines Zwistes zwischen den dortigen Stiftsherren Konrad von Bokenem und Dietrich, Pfarrer zu Waldau, in Bezug auf drei Hufen Landes zu Rieder.

Nos Ermegardis Dei gratia secularis ecclesie in Gerenrod abbatissa presentibus recognoscimus publice protestantes, quod omnis dissensio et controversia suborta inter dominos Conradum de Bokenem parte ex una et Thidericum rectorem ecclesie in Waldal parte ex altera, predicte nostre ecclesie canonicos, per nos de consilio fratri s Siffridi de Devene gardiani in Quedeligburch necnon executoris statutorum sacri concilii Maguntini per Halberstadensem dyocesin constituti atque magistri Conradi dicti de Osterwic canonici sancti Pauli Halberstadensis, ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, aliorumque discretorum virorum sub hac forma exstitit totaliter complanata, quod predictus dominus Thidericus1 plebanus ob reverenciam omnipotentis Dei et beati Ciriaci patroni nostri de bonis, scilicet tribus mansis sitis in Redere, ad duo luminaria perpetuo ardentia circa altare eiusdem beati Ciriaci infra missarum sollempnia dimidiam marcam ad huiusmodi luminaria comparanda singulis annis per vite sue tempora deputavit. Post eius vero mortem ad huiusmodi luminaria aucmentanda de predictis bonis dimidia marca

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 63. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_063.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)