Seite:DE CDA 3 077.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


115.

1305. November 29. Halberstadt. Bischof Albrecht I von Halberstadt genehmigt, dass das Kloster Hecklingen in Anbetracht seines zu geringen Vermögens aus den Einkünften der Kirche zu Kochstedt jährliche sechs Mark erhalte.

Albertus Dei gracia Halberstadensis ecclesie episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore. Ne ea, que geruntur in tempore, simul labantur cum lapsu temporis, expedit ea scripturarum testimonio illustrari. Noverint igitur universi presentem paginam inspecturi, quod nos, Gherhardi prepositi, Frederici decani, Johannis archidiaconi banni in Gatersleve et totius capituli nostri expresso accedente consensu, venerabilibus dominabus Zacharie1 priorisse totique conventui sanctimonialium ecclesie beatorum Georgii et Pancratii in Hekelinge, nostre dyocesis, domino Deo die noctuque devote famulantibus, quibus proprie facultates non sufficiunt, suis tribulationibus et miseriis condolentes ac paterna sollicitudine earumdem defectum, quem, sicut didicimus, in pluribus sibi necessariis patiuntur, supplere cupientes eisdem concessimus et donavimus et presentibus concedimus et donamus, quod de parrochiali ecclesia in Koxstede, cuius ius patronatus pertinet ad monasterium in Hekelinge antedictum2, rector eiusdem ecclesie in Koxstede site in supradicto archidiaconatu nostre dyocesis, qui pro tempore fuerit, priorisse et sanctimonialibus antedictis singulis annis perpetuo solvet nomine pensionis de bonis, proventibus et redditibus eiusdem ecclesie, que in hiis conpetenter habundare videtur, sex marcas Stendaliensis argenti, videlicet tres in festo Pasche et alias tres in festo beati Michahelis proxime subsequente, nisi agros ad dictam parrochiam pertinentes propter sterilitatem aut alio casu fortuito affici aut rectorem eiusdem parrochie modo quocumque alio iniuriose contingat in bonis suis graviter molestari: tunc enim eidem a dictis sanctimonialibus ad estimationem archidiaconi loci, qui est et qui pro tempore fuerit, pro rata iam dicte pensionis est remissio facienda. Ceterum ut archidiaconus predicti banni Gatersleve in iure suo nullatenus defraudetur, statuimus, volumus et ordinamus, ut rector sepedicte ecclesie in Koxstede annis singulis in festo beati Galli solvat unum fertonem Stendaliensis argenti pro synodalibus eidem archidiacono, prout in pluribus ecclesiis nostre dyocesis hoc fieri consuevit, omnibus et singulis nichilominus aliis iuribus, que nobis et ipsi archidiacono debentur ratione visitationis, correctionis et procurationis ac modis aliis licitis, semper salvis. Ad hec de consensu predicti3 monasterii et personarum earundem ordinavimus et presentibus ordinamus, quod sepedicta ecclesia in Koxstede, sicut ad hoc plures4 nostre dyocesis tenentur ecclesie, quotienscumque ipsam vacare contingeret, rector ipsius, qui ad eandem exstiterit presentatus et, cura animarum eidem collata, de ipsa ecclesia fuerit investitus, redditus prioris anni in subsidium nostre maioris ecclesie procuratoribus ad hoc deputatis, necnon et monasterium predictum dictos redditus, quos ipsi percipiendos de eadem ecclesia concessimus et donavimus, solvere teneatur. Huius rei testes sunt: honorabiles viri Fredericus decanus, Johannes de5 Drenleve portenarius, Henricus de Anehalt prepositus ecclesie sancti Bonifacii, Henricus de Heymburch scolasticus, Wernerus de Wantzleve camerarius, magister Johannes dictus Felix thesaurarius, Wernerus de Scermbeke, Wolradus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 77. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_077.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)