Seite:DE CDA 3 084.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


domini Theoderici de Landesberc marchionis, de ipsius consensu benivolo atque grato nobis donavit in villa dicta Trenowe decem marcas censuales ad tempora nostre vite sine omni erroris scrupulo inviolabiliter possidendas tali condicione interiecta, quod post obitum vite nostre dicte decem marce vacare debent et revolvi ad claustrum Wyzenvels sancte Clare omni semota contradictione nostrorum progenitorum seu heredum et absque impedimento nostrorum successorum. In cuius rei evidens testimonium presens scriptum conscribi et donari fecimus nostri sigilli robore consignatum. Testes huius facti sunt: illustris dominus Otto comes de Anehalt, dominus Meinherus burcgravius de Misna; Conradus Knut, Albertus Knut, Bertoldus de Schydingen, Heinricus de Slatebach et Heinricus de Kale milites, Tammo etiam miles de Haldeke, Hermannus de Haldeke, et alii quam plures fide digni.

Datum anno Domini millesimo trecentesimo sexto, feria quinta in die beate Gertrudis virginis.

Aus dem Original im Hauptstaatsarchive zu Dresden, mit dem an einem Pergamentbande anhängenden Siegel des Ausstellers.


126.

1306. März 20. Die Grafen Otto und Volrad von Valkenstein bewidmen das Marienkloster vor Aschersleben mit anderthalb ihnen von Eckard Stammer aufgelassenen Hufen Landes zu Klein-Wilsleben.

In nomine Domini amen. Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto et Vulradus Dei gratia comites de Valkensten universis audituris presentia seu visuris volumus esse notum et presentibus publice protestamur, quod maturo prehabito consilio et de consensu et voluntate omnium heredum nostrorum proprietatem unius mansi et dimidii siti in campo Minoris Wilsleve cum curia adiacente dedimus ecclesie sancte Marie virginis extra muros Ascharie principaliter propter Deum et ad petitionem precum strennui militis Echardi dicti Stamern, qui pheodum eorundem bonorum nobis libere resignavit, cum omni iure, quo nos dictam proprietatem possedimus, perpetue possidendam. In cuius rei evidentiam presens scriptum dedimus et nostrorum sigillorum munimine iussimus communiri. Testes huius rite1 donationis sunt: Theodericus Vizzenhagen, Heynricus de Hoyem, Albertus de Asmersleve, Otto Gogravius, Allexander Stumpo, Hermannus de Bornekere milites, famuli vero Heynricus Stameren, Arnoldus de Gersleve, cives Ascharienses Bernardus Vromoldi, Fredericus de Radesleve, Heynricus Wizstok, et alii quam plures clerici et laici fide digni. Datum anno Domini mo.ccco.vjo, in dominica, qua cantatur Judica me Deus.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit den schön erhaltenen, an Pergamentbändern hängenden Siegeln der Aussteller (Vergl. no. 61), beide mit einem Contrasiegel versehen, welches die Mutter Gottes mit dem Jesuskinde unter einem gothischen Bogen, darunter eine betende Person, darstellt und die Umschrift zeigt: S' HOIERI PLEBANI DE ENEGREMSLEV. - Gedr: Schaumann Grafen v. Valkenstein 184. - 1. So im Orig.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 84. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_084.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)