Seite:DE CDA 3 120.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


179.

1309. Januar 18. Heinrich Vlogel und Genossen verzichten gegen zwei Mark zu Gunsten des Klosters Wiederstedt auf ihre Rechte an von letzterem erkauften und ihm von dem Fürsten Bernhard II von Anhalt eigenthümlich überlassenen Gütern.

Nos milites Heinricus dictus Vlogel, Rodolphus Niger et Rodolphus Albus omnibus hanc litteram inspecturis cupimus esse notum, quod in bonis, que sorores ordinis fratrum predicatorum in Wederstede emerunt ab honestis viris Johanne dicto Sorgen et fratribus suis, dante eis nichilominus illustri principe comite Bernardo proprietatem bonorum eorundem, huiusmodi partem, ut nobis verius videbatur, taliter inter ipsas et nos conpositum est et firmiter ordinatum, quod marcis duabus ab eisdem sororibus acceptis omni iuri, quod nobis conpetere poterat in predictis bonis, totaliter renunciantes relinquimus omnia in perpetuum pacifice possidenda. Huius rei testes sunt: milites Heinricus Vlogel suprapositus, Johannes de Loderstede et fratres curie dictarum sororum, Heinricus et Conradus plebani, et magister curie frater Thidericus Coloni. Ut autem hec compositio a nemine possit aliquatenus infirmari, presentem paginam sigillorum nostrorum appensione fecimus roborari.

Actum anno Domini mo.cococo.ixo, in die beate Prisce virginis et martyris.

Aus dem Copiarium Mansfeldicum (no. XCIII) im Staatsarchive zu Magdeburg.


180.

1309. Februar 18. Aschersleben. Graf Otto II von Ascharien bestätigt und erneuert die Schenkung seines Vaters Otto I an das Marienkloster vor Aschersleben, bestehend in der Pfarrkirche S. Stefani daselbst.

In nomine sancte trinitatis eiusdemque individue unitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalta universis hanc litteram inspecturis salutem et pacem in Domino sempiternam. Piis votis assensum prebere et personas religiosas in suis petitionibus exaudire nos convenit, qui quanto fragiliores sumus, tanto magis earum orationibus indigemus, nec dubium, quod, si earum petitionibus clementer annuimus, nostris oportunitatibus omnipotentem Dominum propitium invenimus. Quamobrem universitati vestre presentibus declaramus pubplice protestantes, quod pater noster Otto comes et princeps beate memorie, devotarum in Domino sanctimonialium cenobii gloriose virginis Marie extra muros Ascharie devotione ac precibus inclinatus, ob salutem anime sue dono dedit1 eisdem monialibus ius patronatus, quod habuit in parrochiali ecclesia sancti Stephani Aschariensis opidi, Halberstatensis dyocesis, liberaliter propter Deum nostro consensu et favore, quamvis tunc puer essemus, pariter accedente. Cum igitur Domino favente nobis ad annorum et dominii plenitudinem vita sospite pervenerimus, ut similiter devotarum orationum predictarum sanctimonialium

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 120. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_120.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)