Seite:DE CDA 3 140.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


213.

1310. Juni 26. Reina. Graf Albrecht I von Anhalt verkauft und schenkt viertehalb ihm von Eberhard von Suselitz aufgelassene Hufen Landes zu Trinum und das damit verbundene Patronatsrecht über die dortige Kirche an das Nicolaistift zu Aken.

Albertus Dei gratia comes de Anhalt omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris seu audituris salutem in eo, qui neminem vult perire. Ut rerum gestarum memoria processu1 temporis labefacta apud posteros reviviscat, utile creditur et consuetum, ut ipsa scripturarum testimonio roboretur. Hinc est quod notum fore cupimus universis et presentibus publice protestamur, quod, cum Everhardus de Suzeliz famulus nobilis olim a nobis tres mansos et dimidium sitos in campis ville Drinem cum areis dictis mansis attinentibus, quibus ius patronatus parrochialis ecclesie eiusdem ville in Trinem est annexum, insuper dimidiam marcam, que de mansis ipsius ecclesie annis singulis dari consuevit a nobis tenuitque in feudo, ipsosque nobis et ad manus nostras sponte et liberaliter ressignasset, nos, discretorum virorum decani et capituli ecclesie beati Nicolai in Aken precibus inclinati2, predictos tres mansos cum dimidio cum eorum attinentiis ipsis canonicis et eorum ecclesie in Aken pro xxvj marcis Stendaliensis argenti heredum nostrorum accedente consensu vendimus, proprietatem vero dictorum mansorum et eorum pertinentium cum iure patronatus prefate ecclesie in Drinem eisdem canonicis et ecclesie sancti Nicolai in Aken dedimus et pure donamus propter Deum perpetuo possidendos, donationem vero nichilominus a nobis olim ex parte Hinrici3 et Sifridi fratrum nostrorum dilectorum, quorum tutelam tunc temporis gessimus, secundum priorum nostrarum continentiam litterarum eisdem canonicis datarum presentibus innovantes. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Testes vero sunt: dominus Sifridus4 prepositus Brunswicensis et canonicus Magdeburgensis, frater noster, et Sifridus filius noster dilectissimi, dominus Heinricus de Cappella, dominus Fridericus et dominus Cunradus dicti Schlichting, dominus Heino de Stene milites, Burchardus advocatus in Hoppene dictus de Pazleve, et alii quam plures clerici et laici fide digni.

Actum et datum anno Domini mo.ccco. decimo, in die beatorum Johannis et Pauli.

Aus dem Copiale ecclesie s. Nicolai Aquensis (no. LII) im Staatsarchive zu Magdeburg - 1. Mspt: processum. - 2. Mspt: inclinari. - 3. Mspt: Hinricus. - 4. Mspt: Fridericus.


214.

1310. Juli 27. Magdeburg. Erzbischof Burchard III von Magdeburg bestätigt dem Nicolaistifte zu Aken alle seine Rechte, Immunitäten und Besitzungen.

Borchardus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus dilectis in Christo …1 decano et capitulo ecclesie sancti Nicolai in Aken salutem et sinceram

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 140. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_140.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)