Seite:DE CDA 3 151.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


231.

1311. Juni 6. Die Aebtissin Hedwig IV von Gernrode verkauft zum Zweck der Wiedereinlösung des Schmuckes ihrer Kirche an den Ritter Wipert Dus 10 Mark Silbers aus den Einkünften der Abteigüter zu Dröbel und Waldau.

In nomine Domini amen. Ne ea, que ob memoriam hominum labilem aguntur, curriculo temporis permutentur, necesse est, ut in scripta publica redigantur. Hinc est quod nos Hedewigis divina favente clementia abbatissa necnon preposita, decana totusque conventus ecclesie sancti Ciriaci canonicarum secularium in Gerenrode, Halberstadensis dyocesis, tenore presencium omnibus, quibus nosse fuerit oportunum, volumus esse notum, quod inter nos habito consilio maturo ex communi consensu ad redimendum ornatum nostre ecclesie tam irrecuperabiliter obligatum rationabiliter vendidimus domino Wiperto militi dicto Dǔs, quamdiu vixerit, decem marcas Stendalgensis argenti ab ipso singulis annis percipiendas ita, quod habebit quinque marcas de lignorum dimidietate, que adiacent1 ville dicte Drebele ultra Salam, deservientium ad nostram curiam Waldal, que per medium, ut equalius poterit, dividetur, et ipsa dimidietas dicto militi deserviet libere pro predictis quinque marcis, quamdiu vixerit, altera dimidietas nostre curie Waldal, prout antea, manebit deservienda. Alias vero quinque marcas abbatissa, que pro tempore foret, ordinabit sibi dari tantum de bonis quibuscunque pertinentibus ad curiam nostram Waldal singulis annis in festo sancti Mychahelis, omni occasione vel causa procul mota. Preterea adicimus, quod, si prefatum militem contingat discedere infra annum instantem, antequam perciperet dictas decem marcas de pretaxatis bonis nostris, poterit easdem legare in testamento pro anime sue remedio ad pios usus, ubicunque sue placuerit voluntati, quas nos offerimus soluturas2 in presenti. Insuper universos nolumus ignorare, quod, quandocunque sepedictum militem contigerit ingredi viam universe carnis, ipsius anniversarium peragemus more solito, prout aliorum nostrorum confratrum vel consororum: proinde dabitur nostre congregationi una marca annis singulis de pretaxatis bonis pro solatione nostre congregationis, ipso vero mortuo tam ligna quam prenominate quinque marce redibunt ad nostram abbatiam sine omni impeticione. Verum cum in facto recenti viva vox mortue prevaleat, ad cautelam decrevimus premissa testibus existentibus dicte ordinacioni presentibus per eorundem subscripcionem communiri, videlicet dominus Thidericus dictus de Warmestorp miles, dominus Thidericus plebanus in Waldal, dominus Reynardus plebanus in Dreobele, dominus Hinricus plebanus in Vrekeleve, et alii quam plures fide digni presentes. Unde ut prelibata emptio salva permaneat ipso militi, presentem paginam nostris sigillis fecimus communiri.

Datum et actum anno Domini mocccoxjo, octavo Idus Junii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das Siegel der Aebtissin ist leider abgefallen, dagegen hängt das Capitelsiegel (II. Taf. VII. 2) unversehrt der Urkunde an einem pergamentenen Siegelbande an. - Gedr: Beckmann access. 53. - 1. Orig: adiacenti. - 2. Orig: soluturos.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 151. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_151.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)