Seite:DE CDA 3 169.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Ad cavendam oblivionis infirmitatem nec non contentionis occasionem necesse est, ut facta hominum per scripti seriem vel vive vocis testimonium ad memoriam revocentur. Hinc est quod ad noticiam tam presencium quam futurorum volumus pervenire, quod, cum Hinricus miles et Richardus frater suus dicti de Vrose, nostri castrenses in Schandesleve, vendiderint mansum unum situm in campo ville Magni Wederstede cum omnibus suis pertinenciis et appendiciis de consensu omnium heredum et coheredum suorum, quorum consensus de iure, de consuetudine vel de facto ad hoc erat requirendus, domine Peterse nomine uxori Tylonis de Schenkenberch pro quatuordecim marcis Stendalensis argenti, omni iuri1, quo eundem mansum a nobis in feodo tenuerunt, iidem fideles nostri et castellani ad manus nostras resignantes supplicarunt, ut donare dignaremur cenobio et conventui sanctimonialium in Meringen proprietatem dicti mansi propter Deum. Quia igitur prenominata domina supradictum mansum eo iure, quo ipsum emerat et conferre poterat, contulit conventui memorato, nos vero tam pium factum promovere volentes pro remedio anime nostre nec non pro remedio animarum progenitorum nostrorum donavimns proprietatem sepedicti mansi supradicto monasterio et conventui in Meringen cum omni iure libere perpetuo possidendam. Ut igitur hec nostra donacio inviolabilis et inconvulsa perpetuo perseveret, presentem litteram super hoc confectam sigilli nostri munimine dedimus roboratam. Huius rei testes sunt: Gevehardus de Spron, Theodericus de Warmestorp, Hermannus Grudding, Conradus et Hinricus fratres dicti de Allenburch, Kuneko de Allenburch milites nostri in Berneburch; Albertus plebanus in Schandisleve; Rodolfus dictus Buze, Hinricus dictus Vlogel, Johannes dictus de Loderstede, Everko de Pazleve milites nostri in Scandesleve, nec non plures alii fide digni.

Datum et actum anno Domini mo.ccco. tercio decimo, quarto Nonas Februarii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande anhängenden, zerbrochenen Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. V. 3). - 1. Orig: iure.


259.

1313. Februar 14. Abt Hermann II von Nienburg und Propst Erich von Hagenrode übertragen der Froser Stiftsdame Jutta von Warmsdorf eine halbe Hufe Landes zu Frose.

Nos Hermannus Dei gracia abbas monasterii in Nygenburg ac Ericus prepositus in Hagenrode omnibus presentia visuris seu audituris volumus esse notuin, quod proprietatem cuiusdam dimidii mansi siti in campis ville Vrose, cuius proprietas et collacio ad ecclesiam in Hagenrode inmediate pertinet, religiose domine Jutte de Warmestorp, canonice in Vrose, quem quidem dimidium mansum olim Sophia dicta Stumpinne, canonica eiusdem ecclesie, bone memorie a domina Facia pro sex marcis Stendalensis argenti rite et rationabiliter comparavit, damus et conferimus per presentes ita, ut in vita et in morte disponendi de eodem dimidio manso habeat liberam facultatem. Et ut predicta collacio nostra firma et inconvulsa permaneat, sigilla nostra presenti littere duximus apponenda. Huius collationis nostre testes sunt: Adelheydis decana in Vrose cetereque

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 169. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_169.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)