Seite:DE CDA 3 172.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


263.

1313. März 13. Das Kloster Hecklingen tauscht mit dem Kloster Michaelstein Güter in Winningen.

In nomine Domini amen. Ne ea, que in tempore geruntur, cum lapsu temporis simul labantur, expedit, ut in scripta publica redigantur. Hinc est quod nos Theodericus prepositus, Mechtildis priorissa totusque conventus ecclesie sanctimonialium in Hekelinge notum esse cupimus universis et presentibus lucide protestamur, quod unanimi consilio et consensu dedimus ecclesie Lapidis sancti Mychaelis duas curias nostras sitas retro curiam, quam predicta ecclesia Lapidis sancti Mychaelis in Winninge possidet, cum omni iure et proprietate, quo nos possedimus, perpetuo possidendas, ad quarum warandiam, cum requisiti fuerimus, prestandam nos presentibus obligamus. Pro quibus curiis venerabilis vir dominus abbas et conventus ecclesie Lapidis sancti Mychaelis supradicte nobis dederunt curiam, quam quondam emerunt a domino Hinrico milite dicto Halvekese, cum omni proprietate iure perpetuo possidendam, ita tamen, quod rusticus quidam, cui partem predicte curie dimiserunt, in iure suo permanebit, qui dimidium talentum cere annis singulis ecclesie nostre dabit1. Et quia predicte curie nostre predictis abbati et conventui magis convenientes fuerunt propter situm, decem marcas argenti nobis insuper addiderunt. Et nos omni proprietati2 et iuri, quod in quadam parte cimiterii beate virginis actenus habuimus, quam partem curie ipsorum in Winninge applicuerunt, renunciamus, si consensus dyocesani accesserit, prout asserunt accessisse. Si vero aliqua dissensio inter nos et ipsos de predictis curiis et parte cimiterii exorta sit vel fuerit, per hanc ordinationem hinc et inde totaliter sit sopita. Ut autem hec prescripta omnia robur firmitatis perpetue sorciantur, presentem paginam sigillis nostris autenticis duximus roborandam. Testes huius rei sunt: famosi viri dominus Johannes de Glyndenberch, dominus Albertus dictus Veddere milites, Albertus de Borneker, Tyleko de Hekelinge, Hinricus de Tortun famuli; Hermannus plebanus in Kocstede, et alii quam plures fide digni.

Datum et actum anno Domini mo.ccco.xiijo, in crastino beati Gregorii pape.

Aus dem Original im Landeshauptarchive in Wolfenbüttel: die beiden Siegel sind abgeschnitten und verschwunden. - 1. Vergl. no. 264. - 2. Orig: proprietate.


264.

1313. März 13. Das Kloster Michaelstein tauscht mit dem Kloster Hecklingen Güter in Winningen.

In nomine Domini amen. Certior habetur rerum cognicio, si scriptis et testibus perhennetur. Nos igitur frater Conradus dictus abbas in Lapide sancti Michaelis recognoscimus et tenore presentium publice protestamur, quod cum conventus nostri consilio et consensu curiam nostram in Wynninge, quam a domino Henrico milite dicto Halvekese quondam emimus, cum omni proprietate et iure, quo eam hactenus possedimus, donavimus integraliter ecclesie sanctimonialium in Hekelinge iugiter possidendam,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 172. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_172.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)