Seite:DE CDA 3 174.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


presentatam et per archidiaconum investitam viam universe carnis ingredi contigerit2, tunc idem monasterium marcam usualis argenti nomine sinodalium sepe dicto archidiacono ministrabit, rector quoque sepe dicte ecclesie in tribus marcis usualis argenti deberet ipsi conventui annis singulis subvenire ad ipsius indigentiam relevandam, accedente quoque ad omnia et singula supradicta consensu et voluntate felicis recordacionis quondam domini Vulradi episcopi3 necnon venerabilium quondam virorum Hermanni prepositi, Wickeri decani, Alberti de Aldenborch, tunc loci archidiaconi, tociusque Halberstadensis ecclesie capituli4, nos tamen considerantes, quod tam ipsi conventui quam eciam rectori dicte ecclesie conveniencius est et plus consonum racioni, ut dicte tres marce argenti in aliquo certo assignentur monasterio memorato, quam incerte et dubie persolvantur, et contenciones super ipsa solucione inter monasterium et ecclesie rectorem aliquociens oriantur, discretorum requisito habitoque consilio et utriusque partis accedente consensu ordinavimus et ordinamus, quod dictus rector ecclesie in duobus mansis ipsius ecclesie assignat dicto conventui loco prefatarum trium marcarum annis singulis, ut predicitur, solvendarum fructus ipsorum duorum mansorum bonorum annis singulis percipiendos et in ipsorum duorum mansorum possessionem prefatus rector dictum monasterium sive priorem seu procuratorem ipsius ex nunc mittit nostra auctoritate, immo nos mittimus per presentes. In quorum evidenciam sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.

Actum Halberstat presentibus domino Alberto archidiacono Balsamie, strennuo milite Bethemanno5 de Hoym et domino Olrico de Vrekeleve canonico sancte Marie, et aliis pluribus fide dignis, anno Domini millesimo cococo tercio decimo, vjo Kalendas Junii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentstreifen anhängenden Siegel des Ausstellers. - 1. II. no. 269 und 270. - 2. Orig: contingerit. - 3. II. no. 275. - 4. no. 290. - 5. Orig. nur: B.


266.

1313. Juni 6. Zerbst. Bischof Friedrich von Brandenburg ertheilt allen Wohlthätern und Besuchern der Hospitalkirche zu Zerbst einen vierzigtägigen Ablass.

Fredericus Dei gratia Brandeburgensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus, qui ad ecclesiam hospitalis in Cerwist, qui ad sustentationem pauperum et egenorum manus porrexerint adiutrices aut qui in singulis festis Domini nostri, videlicet nativitatis, resurrectionis, ascensionis et Pentecostes, ac in singulis festis beate Marie virginis iam dictam ecclesiam causa devocionis accesserint, nos de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, confisi suffragiis quadraginta dies indulgencie de iniunctis eis penitenciis in Domino misericorditer relaxamus. Preterea indulgencias dicte ecclesie datas a reverendis in Christo patribus archiepiscopis ac episcopis dominis Petro Arborensi, Waidebruno Avellonensi, Marcellino Turtibulensi, Romano Crohensi, Theobaldo Canensi bono, Johanne Esculanensi, Wilhelmo Dignensi, Guilhelmo Callensi, Jacobo Treventinensi, Perrono Larinensi, Johannicio Mokicensi,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 174. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_174.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)