Seite:DE CDA 3 184.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


que tempore generalis interdicti forent celebranda, in opido nostro Calvis in antea haberentur et quod in eodem opido deinceps prebende canonicorum ministrari deberent per quosdam a nobis ad hoc communiter et concorditer deputatos. Preterea in eodem capitulo Gevekenstein celebrato capitulum alterum futurum sub anno Domini, ut supra, feria sexta proxima ante dominicam Misericordia Domini habendum per nos concorditer et unanimiter fuit indictum hoc acto expresse in priori capitulo, quod nullius obstante absentia presentes in capitulo Calvis ordinare, discernere et disponere plene possent, prout eis visum foret melius expedire. Nos vero ad idem capitulum Calvis feria sexta predicta accedentes cum continuatione dierum sequentium usque in feriam secundam proximam subsecutam processimus et tractavimus ac ordinavimus super negociis ecclesiam nostram contingentibus, prout vidimus et melius iudicavimus faciendum, volentes, quod omnia firma et rata permaneant, que in eodem capitulo sunt tractata, habita et decreta. Ceterum cum, sicut iura tradunt, quod excommunicatus publice nunciatus non tantum in iudicialibus sed etiam extraiudicialibus evitari ac a legittimis actibus debeat removeri, in predicto capitulo opidi Calvensis statuimus et decrevimus ad cautelam prohibentes expresse, ne quis canonicorum nostrorum excommunicatorum, videlicet Gevehardus prepositus, Sifridus de Anehalt camerarius, Eylgerus de Honsten et Bernardus de Ketelicz, qui iam ex illicita et dampnata civium Magdeburgensium publica communione excommunicationis sententiam incurrerunt, qui etiam ex eo excommunicati fuerunt publice nunciati, tempore excommunicationis eorum ad electionem quamcumque capituli faciendam nec etiam ad tractatus alios, nisi prius absolutionis obtento beneficio, de cetero admittantur. Nos vero Heidenricus scolasticus Magdeburgensis, licet absentes fuerimus a capitulis supradictis, omnia tamen acta in ipsis ratificamus, consentimus ac eciam approbamus. In quorum omnium certitudinem et firmitatem roboris ampliorem nos Borchardus archiepiscopus, Gotfridus decanus, Gevehardus cellerarius, Otto thesaurarius, Bernardus cantor, Heydenricus scolasticus, Heinricus de Nigrip, Otto de Honsten, Heinricus vicedominus, Gevehardus de Scraplow, Johannes Gruelhoth, Conradus de Welle, canonici Magdeburgensis ecclesie predicte, presentes litteras sigillorum nostrorum et capituli munimine duximus fideliter roborandas.

Actum et datum in prefato opido, anno Domini et ipsa feria secunda predictis.

Aus dem Copiale des Domstiftes zu Magdeburg (no. LVII) im dortigen Staatsarchive. - Gedr: Boysen allgem. hist. Magaz. St. III. 89-90.


282.

1314. März 20. Ascharien. Graf Otto II von Ascharien bestätigt die wörtlich eingerückte Urkunde seiner Grossmutter, der Fürstin Mechtild, vom 5. Mai 1281, wonach diese nebst ihren Söhnen Otto I und Heinrich III das Marienkloster vor Aschersleben mit der Laurentiuskirche zu Badenstedt bewidmet hat.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt omnibus Christi fidelibus tam presentis temporis quam futuri, ad quorum noticiam pervenerit, cupimus fore notum, quod litteras venerabilium parentum, antecessorum nostrorum, non cancellatas,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 184. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_184.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)