Seite:DE CDA 3 192.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Quoniam omnium habere memoriam potius est divinitatis quam humanitatis, unde conscribi fecimus ea, que per nos aguntur, ne temporis lapsu tradantur oblivioni, recognoscimus igitur et tenore presentium publice protestamur, quod de communi consensu vendidimus tres mansos in parvo Wizch cum duabus areis et attinenciis pro viginti marcis Brandeburgensis argenti solventes chorum cum dimidio tritici singulis annis et sex pullos, quos mansos et areas a nobis tenent Hinricus de Wizich ac sui fratres iure hereditario et dudum tenuerunt, curie sancti spiritus in Dessowe et pauperibus in ipsa curia habitantibus in ius proprium sive proprietatis titulo perpetuo possidendo. Ut autem hec nostra vendicio rata et infracta permaneat, presentem litteram in signum testimonii sigillo conventus nostri dedimus sigillatam. Testes huius facti sunt: Thidericus et Wipertus de Cerwist, Hermannus de Randowe, Hinricus Grubani milites, Walterus antiquus advocatus, et alii quam plures fide digni. Datum Cerwist, anno Domini mo.ccc.xvo, die dominica, Invocavit qua cantatur.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist abhanden gekommen.


296.

1315. März 12. Zerbst. Hermann von Randow zu Gommern bewidmet das Nonnenkloster zu Zerbst mit zwei Wispeln Roggen aus der Zeringesmühle bei dem wüsten Dorfe Dadewitz, um sein und seiner Frau Katharine Anniversarium in dem genannten Kloster zu begehen.

In nomine Domini amen. Quoniam vita hominis brevis et instabiles dies eius et nil certius morte nec aliquit incertius fine vite, nos igitur Hermannus miles dictus de Randowe, nunc residens in Gummere, et Katerina uxor nostra, hoc in mente revolventes ad imminens periculum precavendum, volentes salubriter anime nostre providere, ne deficientis post curricula huius vite pereat memoria nostra cum sonitu et hereditas nostra ad alienos divertatur, donamus pro testamento sanctimonialibus in Tzerwist in molendino prope villam Dodewitz nunc desertam, quod dicitur Zeringesmoelen, duos choros siliginis pro salute animarum nostrarum ac eorum, a quibus contraximus sano corpore et oraculo vive vocis, iure hereditario, prout ipsos multis temporibus possedimus, perpetuo possidendos, tali eciam condicione interiecta, ut, cum iubente Domino viam ingressi fuerimus carnis universe, quod anniversarius noster necnon uxoris nostre, qui primo obierit, perpetuo observetur, preterea quod in quatuor temporibus anni, scilicet post festum epiphanie et post octavas Pasche ac post natalem beati Johannis baptiste necnon post communem septimanam, cum primum tempus sic se habuerit, ut cum vigiliis et missa defunctorum memoria peragi poterit, nostri memoria peragetur. Et in quolibet termino iam notato sex modii dicti siliginis dominabus pro servicio ad refectionem donabuntur et in eisdem temporibus ad infirmariam tres modii tribuentur, et in dictis temporibus semper pro tempore tres modii ad luminaria erogentur. Ut autem hec donacio stabilis permaneat et infracta, presens scriptum nostro sigillo et domini Henrici nunc pro tempore prepositi et domini Theoderici1 dicti Gruelhůt canonici in

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 192. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_192.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)