Seite:DE CDA 3 217.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


notum fore, quod unanimi cum consensu vendidimus devotis et dilectis nobis domino Arnoldo plebano in Molyn, capellano nostro, et domino Borchardo plebano in Jhezenz, fratri suo, duos choros siliginis ad tempora vite ipsorum solum in festo beati Martini de nostra curia Cozwic ab eis percipiendos. Si autem memorati domini ante dictum festum decesserint, nulli de illis choris respondere tenebimur, sed ad nostros usus amplius libere convertentur. Huius venditionis nostre testes sunt: dominus Hinricus decanus ecclesie Cozwicensis, domini Johannes de Koseliz canonicus ecclesie eiusdem, Thomas plebanus de Werpene, Hinricus plebanus ecclesie nostre, dominus Hinricus capellanus noster, Theodericus Potuiz, Johannes de Dubene, et alii quam plures fide digni. In cuius robur sigilla nostra, videlicet priorisse et conventus nostri, presentibus sunt appensa.

Actum Cozwic, anno Domini mo.ccco.xvijo, tercio Idus Aprilis.

Diese Urkunde steht von gleichzeitiger oder wenig späterer Hand in dorso von A: sie handelt offenbar von demselben Verkauf wie diese.


333.

1317. April 12. Bernhard II, Graf in Bernburg und Fürst von Anhalt, bewidmet das Kloster Mehringen mit einer Hufe Landes und einer Curie zu Drohndorf.

In nomine Domini amen. Bernardus Dei gratia comes in Berneburch et princeps de Anehalt universis Christi fidelibus presentes litteras visuris salutem in Domino. Ad cavendam oblivionis infirmitatem necnon contentionis occasionem necesse est, ut facta hominum scripti serie vel vive vocis testimonio perhennentur. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod libera nostra voluntate et consensu heredum nostrorum seu coheredum, quorum consensus de iure vel de facto ad hoc fuerat requirendus, donavimus proprietatem unius mansi, quem Johannes de Helpedhe famulus, et unius curie, quam Alwardus de Helpedhe a nobis tenuerunt tytulo pheodali, cum omnibus suis pertinentiis in campis et in villa Drondhorp venerabili collegio sanctimonialium in Meringen pro remedio anime nostre nec non progenitorum nostrorum cum omni iure perpetuo libere possidendam, promittentes prenarratum collegium in omnibus fideliter warandare. Ut igitur hec nostra donatio robur optineat perpetue firmitatis, dari iussimus antedicto collegio presentem paginam sigilli nostri munimine roboratam. Huius rei testes sunt: Everko de Pazleve, Hinricus dictus Vlogel, Hinricus de Vrose milites, et alii quam plures fide digni.

Datum et actum anno Domini mo.cococo. septimodecimo, pridie Idus Aprilis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 217. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_217.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)