Seite:DE CDA 3 221.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Christi tam posteri quam presentes, quod ego Thidericus dictus de Gatersleve famulus venditionem advocatie super xxxvj mansos pertinentes ecclesie sanctorum apostolorum Symonis et Jude in Goslaria, quorum xviij in Adesleve et xviij in Hedesleve siti sunt, eidem ecclesie factam et resignationem ipsius domino Ottoni comiti de Anehalt bone memorie factam per patruum meum Ericum de Gatersleve militem et per patrueles meos Ericum1 bone memorie et Johannem fratrem ipsius dictos de Wolvesberg2 ratam et gratam per omnia habere volo et confirmo literam per presentem, nec volo in posterum eandem ecclesiam Goslariensem vel etiam ecclesiam in Adesleve super tali advocatia aliquatenus inpetere vel turbare, sed potius eas volo omni benignitate et favore, quo potero, fideliter promovere. Ad hec omnia observanda me astringo fide data literam per presentem. In huius rei testimonium evidens et unanime presentem literam predictis ecclesiis tradidi appensionibus sigillorum, mei videlicet et patrui mei Erici de Gatersleve militis, domini Jordani senioris et filiorum suorum Jordani et Johannis nec non Gordanis dicti de Kneslebe militum, firmiter roboratam. Datum anno Domini mo.ccco.xvij, in vigilia beatorum apostolorum Philippi et Jacobi.

Aus dem Adersleber Copiale (no. CXXXV) im Staatsarchive zu Magdeburg. - 1. Lücke im Mspt. - 2. S. no. 223.


339.

1317. Mai 8. Ascharien. Die Gräfin Elisabeth von Ascharien, Wittwe des Fürsten Otto II, bewidmet mit Zustimmung ihrer Töchter Elisabeth und Katharina und unter ausdrücklicher Genehmigung des Grafen Bernhard II von Bernburg das Marienkloster vor Aschersleben mit einer bislang von Otto Gogravius besessenen Mühle daselbst.

Nos Elysabet Dei gratia comitissa civitatis Ascharie una cum filiabus nostris Elysabet et Katherina eiusdem gratia tam presentibus quam futuris harum litterarum inspectoribus salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ne ea, que fiunt in tempore, simul cum lapsu temporis evanescant, expedit, ut testium et scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod ad universorum noticiam, quibus nosse fuerit oportunum, cupimus devenire, quod proprietatem molendini in occidentali parte opidi Ascharie, quod vulgariter dicitur thů dem vorde, quod Otto miles Gogravius et sui heredes a dilecto Ottone bone memorie quondam marito nostro iure hereditario possidebant, damus et conferimus domine abbatisse et conventui sanctimonialium prope muros Ascharie cum consensu et voluntate reverendi viri patrui nostri comitis Bernardi in Berneburch ac voluntate omnium, quorum consensus ad hoc merito fuerat requirendus, precipue propter Deum et ob dilectionem dicti Ottonis Gogravii omniumque suorum heredum quiete et pacifice perpetuo possidendum. Et nos Bernardus Dei gratia comes in Berneburch donationem huius proprietatis cum consensu omnium heredum nostrorum supradicto sanctimonialium cenobio ratam et inconvulsam volumus observare, certificantes et warandantes ipsas claustrales ab omni inpedimento, quod ipsis in hac proprietate oriri posset aut poterit in futuro. Recognoscimus etiam litteras per presentes, quod sepedictus miles Otto Gogravius et sui heredes dictum molendinum cum bona voluntate vendiderunt

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 221. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_221.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)