Seite:DE CDA 3 222.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


pro triginta et octo marcis Stendalgensis argenti et renuntiaverunt omni iuri sive actioni, que ipsis cedere posset in molendino primitus memorato. Huius igitur donationis testes sunt: Bethemannus de Hoym, Johannes de Crendorp, Burchardus de Monte, Hermannus Gruding, Thylo de Warmestorp, Olricus de Warmestorp milites, Apeke de Arinesten, Hynricus Kemperlin, Conradus Spisere, Johannes de Gersleve, Anno de Warmestorp, et alii quam plures clerici et layci fide digni. Ne autem super hoc facto cuiquam dubium oriatur et ne perversitas malignantium hanc donationem valeat inpedire, presens scriptum ipsis dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratum. Actum et datum Ascharie, anno Domini moccco septimo decimo, dominica qua cantatur Vocem iucunditatis.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: die zwei an der Urkunde mittels Pergamentbänder befestigt gewesenen Siegel sind verschwunden.


340.

1317. Mai 13. Halberstadt. Bischof Albrecht I von Halberstadt giebt dem dortigen Domcapitel für die Zehnten zu Gross- und Klein-Alsleben sowie zu Edelersdorf die er gegen 500 Mark an die Schenken von Flechtingen verliehen hat, den Zehnten zu Bornecke und den halben Zehnten zu Schneidingen.

Albertus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus honorabilibus viris dilectis sibi in Christo Henrico preposito, Frederico decano totique capitulo ecclesie nostre sinceram in Domino caritatem. Cum ad preces nostras liberaliter, maxime ad utilitatem ecclesie nostre scilicet, in comparacionem et empcionem castri Snetlinge cum suis pertitinentiis consenseritis auctoritatemque prestiteritis, ut famosis famulis Henrico et Johanni fratribus pincernis de Vlechtinge decimas, videlicet in Maiori Alsleve ac Minori Alsleve necnon in Edelerstorp, ad prebendas vestras pertinentes pro quingentis marcis Stendaliensis argenti conferemus titulo pheodali, quas quidem quingentas marcas in emptione castri Snetlingen prenominati conversas presentibus profitemur, volentes igitur ecclesiam nostram servare indempnem, ut tenemur, in recompensam fructuum prebendarum vestrarum decimam in Bornekere integram et medietatem decime in Snetlinge tam in campis quam in villis utrisque in manu nostra tenentes liberas et solutas vobis et capitulo vestro donamus presentibus et incorporamus proprietatis titulo perpetuo possidendas. Concedimus insuper vobis, ut reliquam medietatem dicte decime in Snetlinge adhuc quibusdam laycis inpheodatam de manu ipsorum possitis redimere et vestris usibus applicare, cuius etiam proprietatem vobis incorporamus presentibus et donamus. In quorum evidentiam vobis damus presentes litteras sigilli nostri appensione munitas. Testes autem huius nostre donacionis sunt: dominus Conradus Mor officialis curie nostre, Hinricus dictus Spiring canonicus sancte Marie, necnon strennui milites Johannes de Romesleve, Johannes de Hartesrode et Ghevehardus de Werstede, et alii quam plures clerici et layci fide digni.

Actum et datum Halberstad, anno Domini mo.ccco.xvij, in crastino ascensionis Domini.

Aus dem Halberstädter Copialbuche in Besitz des dortigen Dom-Gymnasiums. - Vergl. no. 343.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 222. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_222.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)