Seite:DE CDA 3 262.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


salicti dicti vulgariter Herrenkegelshorn, quod Hinricus frater quondam Alberti militis de Ditforde a nobis titulo pheodali tenuit nobisque liberaliter resignavit, quod quidem salictum Kegelshorn situm est iuxta vos supra Bodam penes salictum, quod vocatur Senneworp, vobis et monasterio vestro donavimus et donamus perpetuo pacifice possidendum. In cuius donationis evidentiam presentes nostras litteras sigillis, videlicet abbatisse atque capituli, fideliter communitas duximus benevole concedendas. Datum Gerenrode, anno Domini mo.ccc. vicesimo, in die beati2 Petri ad vincula. Huius quoque donationis testes sunt: dominus Albertus de Tundersleve ac dominus Thidericus de Waldal, Joannes plebanus in Bleckendorp, Hinricus de sancta Catharina, Willekinus de Herwerst canonici ecclesie in Gerenrode, dominus Joannes notarius noster, nec non strennuus miles dominus Arnoldus de Monte dapifer ecclesie nostre, et quam plures clerici et laici fide digni.

Aus dem Adersleber Copiale (no. CXXXV) im Staatsarchive zu Magdeburg. - Im Regest bei Kunze Kl. Adersleben p. 45 (ohne Tagesdatum). - 1. Fehlt im Mspt. - 2. Mspt: peati.


399.

1320. September 1. Zerbst. Graf Albrecht II von Anhalt verspricht, den in Gegenwart des Erzbischofs Burchard III von Magdeburg zwischen ihm und den Deutschordensrittern zu Burow vereinbarten Waffenstillstand bis zum Michaelisfeste zu beobachten.

Nos Albertus Dei gratia comes de Anahalt recognoscimus et tenore presencium publice protestamur, quod terminum induciarum in presencia domini nostri Borchardi Magdeburgensis ecclesie archiepiscopi placitatum inter nos ex parte una et inter commendatorem curie Burowe et dominos domus fratrum Teutonicorum fideliter et inviolabiliter volumus observare infra hinc et festum beati Michahelis, dictum commendatorem ac dominos cum subditis eorundem nec non in singulis bonis ipsorum pre domino Conrado de Waldeshere, Themoni de Vorst, Bernardo Struz ac Arnoldo Struz et pre singulis, qui nostris iussionibus obedire voluerint et mandatis, custodiendo. In cuius rei evidenciam nostrum sigillum presentibus duximus apponendum. Datum Cerwest, anno Domini mo.ccco.xxo, in die beati Egidii abbatis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - Vergl. no. 392, 396 und 482.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 262. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_262.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)