Seite:DE CDA 3 302.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
457.

1323. November 17. Halberstadt. Der Predigermönch Heinrich von Anhalt und Herbord Mor, Official der Halberstädter Curie, schlichten den Streit zwischen dem Grafen Bernhard III von Anhalt und dem Marienkloster vor Aschersleben über das Patronatsrecht der Capelle Maria Magdalena daselbst.

In nomine Domini amen. Nos frater Hinricus de Anhalt, ordinis predicatorum, ac Herbordus dictus Mor, officialis curie Halberstadensis, tenore presentium recognoscimus publice profitentes, quod, cum inter illustrem principem comitem Bernardum de Anhalt -ex una et religiosas dominas . .' abbatissam, . .' priorissam et conventum apud muros Ascharie parte ex altera super iure conferendi seu presentandi ad capellam sancte Marie Magdalene in eodem oppido sitam ac etiam inter personas hincinde ad eandem presentatas questio verteretur, eedem tan dem partes una cum personis presentat is in nos tamquam in arbitros seu conpositores amicabiles conpromittentes astrinxerunt se inviolabiliter observaturas omnia et singula, que super iure presentationis Capelle huius ordinata seu pronunciata fuerint per nos in amicicia vel in iure. Nos igitur, tarn ipsius comitis quam abbatisse, priorisse et conventus predictorum precibus inclinati, conprorais- sum hoc liberaliter suscipientes, examinatis iuribus partis utriusque rigoris severitatem ob sexus conditionem et ordinis reverentiam temperantes maturo consilio habito pronuncia- mus, ordinamus seu diffinimus per presencia in hunc modum, quod Johannes, videlicet clericus nunc ab eodem comite ad ipsam capellam presentatus, tamquam verus rector ipsam dumtaxat ad vite sue tempora optinebit, Heydenricus vero plebanus in Nelbe, per abbatissam et conventum ad capellam eandem presentatus, cedet et plenarie renun- ciabit omni iuri et actioni, que sibi in dicta capella ratione presentationis de persona ipsius, ut premittitur, facte conpetunt seu conpetere poterant quoquomodo. Idem eciam comes omne ius, quod in ipsa capella sancte Marie Magdalene seu iuris patronatus ecclesie habere dinoscitur, abbatisse, priorisse et conventui antedictis liberaliter donabit atque in ipsum transferet monasterium1, ut ipsa, que pro tempore exstiterit abbatissa, nomine conventus et monasterii eorundem post mortem seu cessionem prefati Johannis, nunc presentati ad eandem capellam, tamquam vera patrona personam, ut decet, idoneam iu perpetuum, quociens vacaverit, presentet et annis singulis in crastino purificationis beate virginis ipsius Bernardi comitis reverendique domini Alberti Halberstadensis epi- scopi omniumque, qui in eadem prosapia, de Anhalt inquam, decesserunt et abinceps de- scendentium memoriam in vigiliis, missis et orationibus decenti peragant celebritate abbatissa et conventus monasterii supradicti et cum sumptu dimidie marce illius diei sororum karitativa refectio in votivum solatium laboris huius uberior habeatur. In quorum robur et testimonium sigilla nostra appendimus huic scripto. Actum et datum Halberstat, anno Domini m°.ccc0.xxüj0, xv. Kalendas Decembrum.

Aus dem in der Mitte stark beschädigten Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln Heinrichs von Anhalt (Taf. III. S) und Herbords Mor (Siegel der Halberstädter Curie mit Contrasiegel des Herbord Mor). Hie verletzten Stellen sind aus no. 469, in welcher die vorstehende Urkunde transsumiert ist, ergänzt. — 1. S. no. 466. — Die vorstehende Urkunde findet sich auch, durch die Worte

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 302. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_302.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)