Seite:DE CDA 3 313.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

et diem disbrigare. Cui dominus comes nomine dotis, que lifgedinghe dicitur, Castrum cum opido Cozwik cum ccc marcis argenti reddituum infra annum et diem, postquam suum thorum intraverit, assignabit: si vero mater dicti comitis de Anehalt diem clau- se rit extreraum, extunc civitatera Cervyzst et Castrum cum omnibus redditibus et iuri- bus, sicut ipsa mater possederat, ipsa Agnes relinqueudo et renunciando priori dotalicio nomine veri dotalicii ac tytuli, nichil obstante, possidebit. Argentura, quod dictus nobilis Ruyanorum princeps dabit filie sue, utrum purum esse debeat aut non, et dotalicium, si nobilis princeps de Anehalt augmentare debeat, nostrorum, videlicet domini Johannis de Werle et nostro, arbitrio est commissum. Amplius, si prenominatum comitem de Anehalt, quod absit, mori contigerit sine herede vel cum herede et predicta Agnes ibidem manere noluerit, extunc tria milia marcarum argenti debent ei pro suo dota- licio dari et infra annum et diem persolvi, nullam moram ampliorem prorogando. Cum autem prenominatus comes de Anehalt predicto principi Ruyanorum aliam et sufficien- tem fecerit caucionem, extunc nostre littere nullam obtineant firmitatem, nichilominus nos et noster frater Olricus cum comite de Anehalt et suis vasallis ac amicis stabimus in caucione, sicut prius. Ut autem hec inviolabiliter observentur, per fideiussionem1 tenore presencium datam confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Datum anno Domini millesimo ccc°.xxiv°, in vigilia Laurencii martiris gloriosi.

Aus dem im königl. Staatsarchive zu Stettin befindlichen codex Sugianus («. darüber Fa- bricius Urkk. zur Gesch. des Fürstenthums Rügen II. 6) gedr: Fabricius l. c. IV. 4. 79—80; ferner Schwarz Verwandtschaft der Häuser Anhalt und Rügen 46; Lenz Becmannus enucl. 284; Riedel cod. dipl. Brand. I. 4. 42. — Vergl. die no. 474, 476 und 487. — 1. Fabricius schaltet hier noch ein: quam.

474.

1324. September 2. Bart. Fürst Albrecht II von Anhalt über das seiner Gemahlin Agnes, Tochter des Fürsten Wizlaw von Rügen, ausgesetzte Leibgedinge.

Universis Christi fidelibus presencia visuris et audituris Albertus Dei gratia in Anhalt princeps et comes Aschanie salutem in omnium salvatore. Ne res acta per successionem temporis atque lapsum in dubium proveniat, salubri provisum consilio ea, que aguntur, scriptis publicis confirmari. Itaque recognoscimus tenore presencium pu- blice protestantes, quod conthorali nostre legitime domine Agnete, filie incliti domini Wizlai principis Ruyanorum, donavimus et presentibus donamus pro dotalicio, quod vulgo dicitur en lifghedinghe, Castrum nostrum Cozwich cum opido, eidem ad hoc assignantes trecenta frusta reddituum annuatim, condicionibus nichilominus hiis adiectis, videlicet quod, si matrem nostram viam ingredi contigerit carnis universe, Deus quod avertat, antedicte nostre uxori civitatem nostram Cervist pro dotalicio assignabimus cum reddi- tibus supra scriptis, addito eciam quod, si forte sepedicte nostre uxori post mortem nostram dotalicium preexpressum, quodcunque sit, reservare non competeret, ipsi pro eo aut suis heredibus tria milia marcarum argenti Brandeburgensis in civitate Reppin tribui a nostris heredibus debeant infra annum atque diem. Pro. hiis igitur omnibus

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 313. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_313.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)