Seite:DE CDA 3 314.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

firmiter observandis fideiussores statuimus amicos nostros et subditos infra scriptos, vi- delicet nobilem dominum comitem Ulricum de Lindowe sororium nostrum, Wipertum de Cerwist, Borchardum de Pazsleve, Henningum Riken milites, Erewinum de Repchowe, Hinricum de Bygere, Hinricum de Brede, Hinricum prefectum, Thidericum de Reken, Conradum de Lindowe, qui ista viva voce, fide data, promiserunt. Preter hos alios fideiussores statuimus, videlicet Bernhardum de Wolve, Conradum de Waldeser, Thide- ricum de Cerwist milites, Thymmonem de Foresto, Thidericum de Ysenburch, Conradum de Wolve, Bernhardum Schlichtingh, qui idem data fide promittunt, quod fideiussores supradicti. Sed quia hü propter locoram distanciam id viva voce promittere non pos- sunt, saltem sigillis suis, que una cum sigillo nostro presentibus appensa sunt, fide data pollicentur.

Actum et datum Bard, anno incarnationis dominice millesimo ccc°.xxiv, in dominica proxima ante nativitatem beate Marie virginis.

Aus dem codex Bugianus im königl. Staatsarchive zu Stettin gedr: Fabricius Urkk. zur Gesch. d. F. Rügen IV. 4. 80. Die Ueberschrift dieser Urkunde in dem codex Rüg. lautet: Privilegium domini comitis Alberti de Anholt cum filiaWyzlai principis Ruyanorum. — Auch gedr: Lene Becmannus enucl. 285; Riedel cod. dipl. Brand. I. 4. 42—43. — Vergl. die no. 473, 475 und 487.

475.

1324. September 2. Bart. Fürst Wizlaw von Rügen über die seiner Tochter Agnes, der Gemahlin des Grafen Albrecht II von Anhalt, gelobte Mitgift.

Universis presencia visuris Wizlavus Dei gratia princeps Ruyanorum salutem in omnium salvatore. Recognoscimus presentibus protestantes, quod, cum fiUam nostram dilectam Agnetem illustri comiti Alberto de Anehalt matrimonialiter copulavimus, sibi mille et quingentas marcas Brandeborgensis argenti dotis nomine duximus assignandas ac infra annum et diem ipsi comiti gratuite persolvemus. Sin autem termino deputato iam dictum argentum predicto comiti de Anehalt non persolverimus, extunc omnes nostri compromissores infra scripti civitates intrabunt et opida, in quibus racione huius obstagii iacere promiserunt faciendo, que iure promissionis facere teneantur. Ut igitur hec inviolabiliter observentur, subscriptos nostros milites et vasallos statuimus fideiusso- res, videlicet dominum Johannem de Gristow, qui obstagium in Grimme faciet; Zifridum de Plone, Johannem1 de Divitz, qui in Bard facient obstagium; Johannem' Dotenbergh, Reynfridum de Penitz, Marquardus Holsatus2, Zifridus2 Blixe, Vulf Blixe, hü obstagium facient in Lozitz; Hinricum de Dechow, Hinricum Morder, Johannetn' Morder, qui ob- stagium facient in Damgur; Conradum de Bugha, Guzlavum Sum, Boranthum de Pu- buzke, Rudolfum de Dornow, qui obstagium facient in Gartz; Hinricum de Osten in Gynxt; de famulis Henninghum Bere, antiquum Kedingh, Hinricum de Indagine, qui obstagium facient in Tribuses; Hinricum Tun in Malchin et Johannem Speckin, qui etiam Lozitz observabit.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 314. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_314.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)