Seite:DE CDA 3 387.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
555.

1328. November 30. Aschersleben. Ritter Konrad von Waldeser bewidmet nebst seinen Söhnen Konrad, Otto und Konrad das Kloster Mehringen mit fünf Hufen Landes zu Seedorf.

A.

Universis et singulis presens scriptum audituris seu visuris Conradus miles dictus de Waldeser salutem perpetuam in Christo omnium salvatore. Cum omnia, que fuerunt ante nos et que precesserunt in seculis, predecessores nostri prudentissimi, ut ad nos devolvantur, nullo potuerunt certiori commendare memoriali, quam quod in scriptis re- linquerent ea, que noverunt nobis fieri profutura, et quoniam iuste patrum imitari de- bemus vestigia, hinc est quod nos Conradus cum dilectis filiis nostris Conrado et Con- rado atque Ottone ad perpetuam rei memoriam presenti pagina recognoscimus ac publice protestamur, quod nos de voluntate necnon et unanimi consensu omnium heredum ac coheredum nostrorum de quinque mansis sitis in campo adiacenti ville Sedorph, quos hac- tenus a nobis Johannes de Jersleve et Hinricus de Sedorph et Hinricus dictus Calph in feodo habuerunt, quorum mansorum proprietatem et dominium a progenitoribus no- stris ab antiquo possessum nos eis succedentes hereditario iure eadem bona per gratiam Dei hucusque possedimus equali iuridicione illorum, inquam eorundem bonorum, quin- que scilicet mansorum predictorum, pio intuitu ob Dei reverentiam et honorem ac in salutem perpetuam animarum nostrarum ac progenitorum nostrorum cum proprietate et dominio necnon et omnibus ad dictos mansos in villa et campo attinentiis, in pratis scilicet, pascuis et areis, simulque omnibus proventibus donamus ac resignamus conventui sanctimonialium ordinis Cisterciensium in Merige perpetuo possidendum. Insuper eas- dem dominas sive eundem conventum ab omni molestia, impetitione seu contradictione omnium heredum ac coheredum nostrorum presentium et futurorum reddimus securos ac in perpetuum valitura decreta presencia fide nostra confirmamus et sigillo. Si autem, quod absit, aliquis heredum aut coheredum nostrorum contra predicta excipiens iniu- riose vellet sepedictum conventum de eisdem predictis bonis infestare, talem iniuriam seu impetitionem avertere promittimus et hoc in expensis nostris eundem conventum tueri statuimus et ab omnibus huiusmodi insultibus defensare. Huius rei testes sunt: dominus Johannes prepositus in Ascharia, dominus Wernerus monachus ordinis Cister- ciensis de conventu Sychem, necnon et famosi milites et ministeriales Hinricus1 de Plote, dominus Malder advocatus in Ascharia, dominus Brün dictus Advocatus, dominns Bürchardws2 de Monte, dominus Nicolaus de Monte, et de consulibus civitatis Ascharie Hermannus de Winnige, Conradus Vromoldi, Ebelig de Borneker, Vromoldus de Ene- germsleve, et quam plures fide digni.

Actum et datum Ascharie, anno domini m°.ccc°.xxviij, in die sancti Andree apostoli.

B.

In Christum Deum cunctis credentibus presentis tenorem pagine percipientibus Conradus miles dictus de Waldenser salutem in ipso, qui nos sui sanguinis commercio salvos fecit. Quoniam natura humana in primo parente tamquam in radice primaria

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 387. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_387.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)