Seite:DE CDA 3 390.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
558.

1329. Januar 13. Sternberg. Fürst Heinrich von Meklenburg schenkt zum Seelenheil seiner verstorbenen Gemahlinnen Beatrix von Brandenburg und Anna von Sachsen, sowie seiner noch lebenden Gemahlin Agnes von Lindau dem von ihm schon früher gestifteten Claren-Kloster zu Ribnitz seine Curie daselbst und Anderes.

Hinricus Dei gratia Magnopolensis, Stargardie et Rozstock dominus universis — salutem in Domino sempiternam. — — Noscat igitur felix nacio presencium et de- vota posterius futurorum, quod nos pro anime nostre salute illustriumque dominarum consortum nostrarum, Beatricis videlicet filie quondam incliti principis Alberti marchionis Brandeburgensis et Anne illustris principis Alberti ducis Saxonie, felicis recordacionis, necnon et dilecte in Christo nostre coniugis Agnetis, filie Guntheri comitis Lindowensis, adhuc superstitis, atque liberorum nostrorum et progenitorum salutari remedio nunc presencium auctoritate donamus, sicut olim anno Domini m°.ccc°.xxiiij°,--ad hono- rem Dei ac beatissime virginis Marie sancteque virginis Cläre reverenciam dominabus ordinis eiusdem virginis Cläre ad edificandum monasterium secundum dicti ordinis insti- tuta curiam nostram in Rybeniz cum suis attinenciis---.

Datum Sterneberg, anno Domini millesimo trecentesimo xxix°, in octava epyphanie Do- mini.

Vollständig gedr: Rudioff cod. dipl. hist. Megapol. II. 887—390,- Riedel codex dipl. Brand. I. 4. 47—48; Meklenb. Urkdbch. VIII. 7—8 (aus dem Original im Archive des Klosters Bibniti).

559.

1329. Januar 13. Heinrich von Hoim, des Ritters Hinzemann von Oerner Sohn, verkauft der Aebtissin Jutta von Quedlinburg seine Curie im Westendorfe zu Quedlinburg.

Ego Henricus de Hoym, quondam filius Hincemanni militis dicti de Ornere, reco- gnosco lucide per presentes, quod provida deliberatione prehabita de consensu omnium heredum meorum ac aliorum, quorum intererat in hac parte, venerabili domine mee domine Jutte abbatisse in Quedelingeborch iusto vendicionis tytulo vendidi et manualiter resignavi curiam meam in Westendorpe sitam prope allodium versus orientem dicte domine abbatisse pro duodecim marcis Stendaliensis argenti michi totaliter persolutis, ita tarnen, quod ipsam curiam reemere potero, si michi placuerit, ex speciali gracia michi ab eadem concessa ante festum epyphanie Domini proxime affuturum. Eciam si dicta curia incendio vel ex alia causa medio tempore destrueretur, quod absit, illud dampnum in me et non in dominam meam abbatissam redundabit, volens eciam dictam dominam abbatissam et eius ecclesiam Quedelingburgensem de dicta curia gwarandare et cavere legaliter de evictione. Ut autem premissa omnia et singula rata et inconvulsa permaneant, nos Henricus Longus de Hoym miles et nos Gerhardus et Albertus fratres,

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 390. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_390.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)