Seite:DE CDA 3 398.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

prefate ordinationi et decisioni decani temere et malitiose resistat, hic seu hec ex frater- nitate nostre perpetue debet esse exclusus vel exclusa ac unam marcam Stendalgensis ar- genti confratemitati nostre donabit, et fratres nostri totis viribus assistere debent alteri, cui decanus adiudicaverit iniuriam*, ut iusticie plenitudinem consequatur. Sin autem extra congregationem nostram aliqua persona instinctu diabolico fratribus vel sororibus iniu- riare presumat, illum fratres nostri et sorores nostre verbis et factis adiuvare teneantur, ne illius iniuriantis in suo iure calumnie6 succumbat. Statuimus et ordinamus etiam inter nos, ut, cum aliquis fratrum vel aliqua sororum nostrarum ab hoc seculo einigrare contigerit, tunc camerarius fratrum omnes fratres absentes ad exequias defuncti fratris vel defuncte sororis cum expensis fraternitatis convocabit, dummodo locus, ubi' fratres absentes moram trahunt, a loco Gernrode, ad quem vocandi sunt, tria milliaria non distet. Ad tricesimum defuncti vel defuncte similiter fratres et sorores convocabit, quos ultra sex milliaria a loco Gerenrod esse intellexerit non remotos. Et si quis fratrum aut sororum ad vocationem camerarii venire contempneret, fraternitati dimidium talen- tum cere pro contemptu huiusmodi erogabit. Quilibet etiam fratrum in tricesimo de- functi vel defuncte unum raodiolum tritici ad eleemosinas pauperum pro anima defuncti fratris vel defuncte sororis erogabit, et pro eiusdem defuncti anima vel defuncte per to- tum anni illius circulum, in quo defunctus decessit, fratres et sorores in fine cuiuslibet mensis vigilias et missam celebrabunt vel celebrari procurabunt secundum ordinem, se- cundum quem procurare astringuntur. Addimus etiam premissis, quod, si quis vel si qua fratrum seu sororum a confraternitate nostra se diverteret8 et alienaret, ille vel illa a fraternitate nostra perpetuo deberet esse abiectus vel abiecta, nunquam reassu- mendus vel reassumenda ad confraternitatem eandem, et nichilominus in penam varia- tionis et inconstantie sue ampliorem unam marcam Stendalgensis argenti confraternitati donet vel conferat in usus necessarios confraternitatis nostre fideliter expendendam. Ut igitur premissa omnia et singula, que omnium nostrorum unanimi consensu roborata cen- sentur, firma et inconvulsa in evum permaneant, cum iuste sint et rationabiliter facta et salubriter, nos abbatissa predicta presentibus literis, in quibus conscripta dinoscuntur, nostrum sigillum in testimonium et evidenciam eorum ampliorem duximus appendendum. Datum in Gerenrode, anno Domini m.ccc.xxx, feria quarta proxima post Blasii.

Aus Beckmann accession. 64—66. — Beckmann hat: 1. sint. — 2. fehlt. — 3. beneficiorum. — 4. perexpre&sam. — 6. iniuriari. — 6. calumnia. — 7. uti. — 8. divertet.

570.

1330. März 8. Die Gebrüder Arnold und Heinrich Stammer versprechen das Schloss Alt-Gattersleben mit den dazu gehörigen Gütern, die sie von einigen Halberstädter Domherren sowie von den Städten Quedlinburg und Aschersleben innehaben, diesen auf Verlangen einräumen und offen halten zu wollen.

Nos Arnoldus miles, Hinricus famulus fratres dicti Stameren in hüs scriptis reco- gnoscimus publice profitentes, quod nos Castrum et bona in Antiquo Gatersleve ad manus

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 398. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_398.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)