Seite:DE CDA 3 405.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
578.

1330. Juli 30. Fürst Bernhard III von Anhalt bewidmet das Kloster Nienburg mit sechs Hufen und ebensoviel Höfen zu Dröbel, die ihm von den Brüdern Konrad und Iwan von Wulfen aufgelassen worden sind.

In nomine Domini amen. Nos Bernhardus Dei gratia princeps in Anhalt, comes Aschanie dominusque in Bernburch omnibus Christi fidelibus presencia visuris seu audi- turis salutem in eo, qui solus est salus omnium. 0 felicem hominem, qui, dum de su- pernis cogitat et disponit, curas sui corporis interponit cogitans, quod terrena celestibus suflfragantur. Apostolus1: Omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in vita gessimus, sive bonum sive malum. Item: Qui parce seminat, parce metet, et qui in benedictionibus seminat, de benedictionibus et metet2. Bonum ergo est homini, quod in vita anime sue construat remedium et salutem, et quia summopere diligimus, quod gesta et facta nostris temporibus et maxime ea, que locis sacris inpendimus, robur optineant imperpetuum, recognoscimus tenore presencium publice protestantes, quod ob anime nostre remedium omniumque progenitorum nostrorum illustrium principum de Anhalt salutem, accedente pleno consensu nostrorum heredum et cuiuslibet contradic- tione quiescente, proprietatem sex mansorum in campis Drobele et proprietatem sex curiarum in villa Drobele, quos mansos et curias Conradus et Ywan fratres dicti de Wolve a nostra gracia tenuerunt et nobis liberaliter resignarunt, monasterio sancte Marie virginis in Nyenburch, religiosis personis ordinis sancti Benedicti divino cultui mancipatis totique conventui ibidem cum omnibus iuribus et attinenciis simpliciter ac universaliter ad hec bona pertinentibus dedimus, donavimus et optulimus perpetuo possi- dendas. Ut igitur hec nostra donacio perpetue firmitatis robur optineat et ut omnibus via ipsam inpedire volentibus legitime precludatur, presentes litteras conscribi et nostro sigillo auctentico iussimus communiri. Testes vero sunt: Thilemannus de Warmstorp, Arnoldus Stamere, Ghevehardus de Szprone, Hince Gryse, Ludolfus de Kreyendorp, Everke Vloghel milites nostri, et quam plures alii fide digni.

Datum anno incarnacionis Domini millesimo tricentesimo tricesimo, iij Kalendas Augusti*, die sanctorum martirum Abdon et Sennes.

Aus dem schön geschriebenen Original im. Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an grünen und rothen Seidenfäden angehängt gewesene Siegel ist abgeschnitten. — Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt 1. 447. — 1. 2 Cor. 5. 10. — 2. 2 Cor. 9. 6. — 3. Orig: Julii. Indess ist die obige doppelte Datierung nur dann in Uebereinstimmung zu bringen, wenn man einen Schreibfehler des Schreibers der Orkunde (Julii statt: Augustil an- nimmt.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 405. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_405.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)