Seite:DE CDA 3 450.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

tes, quod habuimus unum mansum ac tres areas ad ipsum pertinentes situm in campis et villa Maioris Ditforde pheodo a venerabili domina nostra abbatissa secularis ecclesie in Quedelingburch ac ab ecclesia ibidem, quem iam dicte domine nostre ac ecclesie ibidem resignavimus ac voluntarie ac libere resignamus in hüs scriptis, renunciamusque omni iuri nobis in predictis bonis conpetenti vel quod nobis aut nostris heredibus possit conpetere in futurum. Huius resignacionis testes sunt: Lodewicus de Elvincherode, Nicolaus de Monte, et alii quam plures fide digni. Ne autem huius resignacionis in posterum aliquod dubium oriatur, ego Siffridus miles de Hoyem presentem litteram exinde confectam meo sigillo feci sigillari, et nos Betemannus et Hinricus fratres predicti, quia sigillo caremus, petivimus dominum Johannem militem dictum de Ditvorde, patruum nostrum, ut suo sigillo sigillet in signum resignacionis per nos facte. Et ego Johannes miles predictus ob preces patruorum meorum presentem litteram mei sigilli munimine iussi roborari.

Actum et datum anno Domini m°.ccc°.xxxiiij0, viij° Idus Februarii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit den an Pergamentbändern hängen- den Siegeln Siegfrieds von Hoim (Schild mit vierfacher Queertheilung; Umschrift: + S'. Sifridi . Militis . De . Hoym) und Johanns von Vitfurt. — Gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 488—484. — Vergl. no. 682.

632.

1334. Februar 8. Quedlinburg. Die Aebtissin Jutta von Quedlinburg und das dortige Stiftscapitel genehmigen, dass der Stiftsherr bei S. Marien zu Halberstadt Friedrich von Ditfurt gewisse von dem Ritter Siegfried von Hoim erkaufte Güter zu Gross-Ditfurt ihrem Stifte zu frommen Zwecken übereigne.

Jutta Dei gratia abbatissa, Sophia preposita, Ermegardis decana totumque capitu- lum ecclesie secularis in Quedelincheborch--ad omnium--noticiam deduci- mus--, quod, cum discretus vir dominus Fredericus dictus de Ditvorde, ecclesie sancte Marie Halberstadensis canonicus,--nobis humiliter supplicavit, ut unum man- sum ac tres areas ad ipsum mansum pertinentes in campis et villa Maioris Ditvorde sitos, per eundem dominum Fredericum comparatos et emptos, quos eciam strennuus miles dominus Siffridus de Hoyem et filii fratris sui quondam domini Betemanni de Hoyem militis, qui eisdem bonis a nobis et ecclesia nostra inpheodati fuerant,-- cum omni iure--nobis et ecclesie nostre voluntarie ac libere resignaverunt, infra ecclesiam nostram Quedelincheborch cultui divino--specialiter assignare et deputare dignaremur. Nos igitur--eundem mansum cum areis ad ipsum pertinentibus nobis et ecclesie nostre libere, sicut premittitur, resignatos ipsosque sie liberos in nostris manibus tenentes, ad memoriam dicti domini Frederici de Ditvorde et progenitorum suorum felicis recordacionis intra ecclesiam nostram Quedelincheborch annis singulis peragendam--deputandos duximus ac usui predicte memorie assignamus---.

Actum et datum Quedelincheborch, anno Domini m.ccc.xxxiiij, vj Ydus Februarii.

Aus dem Original vollständig gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 434. — Vergl. no. 631.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 450. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_450.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)