Seite:DE CDA 3 469.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

beati Petri in Worlitz sitos super molendino, quod vento volvitur, villa in eadem, dantes vero huiusmodi sex modios cum omni iure et proprietatis titulo ad nos usquammodo spectato, quos molendinarius, qui pro tempore fuerit, dabit annis singulis ecclesie beati Petri supradicte ad comparandum ornamenta, luminaria et alia ad ipsam ecclesiam re- quisita, que videbuntur ad divinum cultum necessario conparanda, abrenunctiantes semper omnibus iuribus, que nobis in ipsis dictis sex modus hactenus conpetebant. Ne igitur hec nostra donatio ab aliquo nostrorum infringatur successorum sed perpetuis temporibus maneat inconvulsa, presentem litteram desuper confectam ecclesie donari iussimus me- morate nostrorum sigillorum robore insignatam. Testes huius sunt: Wypertus de Cer- wist, Hinricus de Skudere, Busso de Paszleve milites; Johannes dicte ecclesie plebanus;; Otto de Ceynitz, Johannes de Morditz nostri capellani et notarii, et quam plures alm fide digni.

Datum Dessow, anno incarnationis Domini millesimo ccc° tricesimo quinto, dominica. die festi sancte et individue trinitatis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergament- bande hängenden Reitersiegel des Grafen Albrecht (11. Taf. VI. 6).

660.

1335. Juni 19. Der Quedlinburger Bürger Konrad Wulf verkauft einigen Einwohnern von Badeborn eine Hufe Landes zu Suiten, deren Vogtei Heinrich Pape-Willekins von Hoim dem Kloster S. Wiperti vor Quedlinburg übereignet.

Universis--ego Conradus dictus Wulf, civis in Quedelingheborch, una cum uxore mea legitima recognoscimus —, quod nos--viris discretis Conrado dicto Gerleves et Heyneconi eius filio ceterisque veris ipsius heredibus universis, in Padeborne bur- gensibus, vendidimus — — unum mansum situm in campo Suiten pro xiiij marcis et j fertone Stendalgensis argenti--. Et nos Hinricus miles dictus Papen-Wilkines de Hoym--presentibus eisdem protestamur, quod omne dominium sive advocaciam, quod vulgariter voghedighe nuncupatur, quam super dictum habuimus mansum, claustro sancti Wiperti prope civitatem Quedelingeborch libere cum omni iure presentibus per- petue resignamus---.

Datum anno Domini m.ccc.xxxv, in die Gervasii et Prothasii martirum.

Vollständig aus dem Original gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 489; auch Janicke Urkdbch.. von Quedlinb. 96.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 469. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_469.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)