Seite:DE CDA 3 529.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

bürch, ad hoc duxerit eligendum, sine contradictione integraliter persolvemus2. Huic est adiectum, si predictum dominum Frankonem hoc anno contigerit migrare ab hoc seculo, quod Deus avertat, eo non obstante dictas marcas sibi solvere sumus astricti et dimidiam marcam post vite sue tempora ad eum usum, cui ipse assignaverit, cum effectu solvemus. Si autem aliquis hominum, cuiuscumque preeminentie vel Status fuerit, iuris tramite obmisso vel eciam observato prelibatas marcas apud nos arrestaret, eo non obstante astringimus nos sepedictas marcas cum suo interesse predictis terminis et loco efficaciter solvere, prout premissa declarant, tradentes eidem domino Frankoni corpo- ralem possessionem et civilem reddituum predictorum ac simul renuncciantes expresse omnibus exempcionibus iuris et facti, que nobis communiter et divisim possent conpetere quoquomodo adversus premissa seu quelibet premissorum. In premissorum evidenciam presentem litteram nostre communitatis sigillo sigillatam predicto domino Frankoni duxi- mus concedendam. Testes huius rei sunt: Johannes Crüch, Gevehardus de Zprone, Hinricus dictus Grise milites; dominus Johannes plebanus novi opidi Berneburch, Hin- ricus dictus Keynigh, Benedictus sacerdotes; Petrus dictus Raven, Hinricus Smedeman, Conradus Raven opidani dicti opidi3, necnon plures alii fide digni. Datum anno Domini m°.ccc°.xl0 secundo, in die beati Mathie apostoli.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergament- bande hängenden wohlerhaltenen Siegel der Altstadt Bernburg {Taf. VIII. 8). — Ein anderes, sonst gleichlautendes und ebenso besiegeltes Orig. ebenda hat folgende Abwei- chungen: 1. domino Frankone plebano in Wal dal — 2. So das zweite Original; A hat: persolvere. — 8. dicti opidi fehlt. — Vergl. zu dieser Urk. die no. 761 und no. 786.

750.

1342. April 7. Ritter Konrad von Redere bekundet und bestätigt die Schenkung einer halben Hufe Landes zu Badegast an die dortige Kirche des h. Christoforus seitens Abels von Melwitz.

In nomine Domini amen. Universis presens scriptum visuris et audituris Conradus de Redere salutem--. Itaque tarn presentibus quam futuris cupimus fore notum, quod Abel de Melwitz ecclesie sancti Christofori in Badegast in dono dedit dimidium mansum situm ibidem, quem in feudo tenuit a nobis et1 vendidit--. Cuius vero dimidii mansi collationem dicte ecclesie obtulimus et offerimus in hoc scripto, abrenun- tiantes etiam omnibus — iuribus et proprietatibus, que in isto dimidio manso nobis com- petebant usquemodo.--Testes huius sunt: dominus Joannes plebanus in Bistorp archipresbiter banni in Cothen, dominus Eobanus in Cothenni plebanus, er Mathias plebanus in Badegast, Heyne Herman civis in Cothen, et alii quam plures fide digni. Datum anno Domini m.ccc.xlij, dominica, qua cantatur Quasimodogeniti.

Vollständig in einer Abschrift des 17. Jahrhunderts in Acta Erzstift Magdeburg I. no. 34 im Staatsarchive zu Magdeburg. — 1. Fehlt im Mspt.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 529. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_529.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)